855
ENDEMICA. 195
nique si fuligo esset pulsuum modulamen
(ut volunt) quis esset ille separator, qui
fuligines potius in carnis habitum foras
quam per aortas, recta in caput discedere
cogeret? Aut si indifferenter cum spiritu
vitali, in sinus cerebri commista fuligo
properat, cur non continuo sensuum tur¬
bant oeconomiam? Quid si arteriae com¬
pressio, fuliginum expulsioni sit dicata,
cum enim arteriae sint lateraliter pertusae.
sic ut locis per quae transeunt, hactenus
spiritum & vires vitales largiantur: ergo
& isthac simul fuligines expellerent. Quae
sanè perniciosiores essent omnibus visce¬
ribus, quam ipsis arteriis, eo quod hae,
censeantur recenti aere recreari, non au¬
tem viscera. Si ergo velint, fuligines per
arteriarum compressionem expelli, osten¬
dant nobis prius, fuligines non secus,
quam per ultima arteriarum oscula, pur¬
gari posse, idque sospite semper spiritu,
fuliginibus permisto. Scholae profecto,
pollutam fuligine doctrinam sustinent,
caecoque ignaviae suasu, suo subscribunt
genio Galeno. (12) Cum igitur materiam, ca¬
lorem, residentiam, contentum, & circu¬
lum urinae ignoraverint, pulsuum vero
causam efficientem praeterierint: ad calo¬
res verò, & frigora potissimum refuge¬
rint, verosque fines neglexerint, tota Tec¬
marsis medendi polluta mansit. Scholae
igitur, velut ex tripode prophetatae sunt,
tam in cognitione morborum, quam eo¬
rundem progressu, atque termino. Quod
postmodum multò luculentius proba¬
bo. (13) Endemica ergo, qua & quorsum in¬
trant, affectant omnia: caput videlicet
thoracem & horum clientes. Quantumque
valent, tantundem operantur atque effici¬
unt. Quaedam enim labem, in partem im¬
primunt, & deindè abscedunt. Ut sunt ne¬
bulosa, foetida, fracida, etc. Quaedam vero
specie fumi intrant, ac inspirantur mine¬
ralia, quae intus denuo coagulantur di¬
versimodè. Nam aliqua cum screatibus
exspuuntur, si noxia non sint. Alia vero,
parietibus cannarum pulmonum, tena¬
citer in vitam adhaerent, suamque in ho¬
spitium tyrannidem exercent. Hujus ge¬
neris est, quidquid è venis mineralium
effumat. Quapropter & fumus minera¬
lium ob sui malignitatem & virus ar¬
senicale, synonyma evaserunt: Coinci¬
dunt nempe Arsenicum & fuligo, sive
fumus metallorum. Vnde raucedines,
cordis tremores, lipothymiae, Asthmata,
pleuritides, peripneumoniae, tusses, spu¬
ta cruenta, tabes, vomicae, etc. Interim
non liquet, endemica per arterias trahi,
neque easdem affici immediatè. Sin au¬
tem Mercurius tremores pariat, saltem
id est arteriis impertinens. Nec etiam
proinde tremunt, quibus mercurius per
unguina intro adactus est: sed vesicantur
ore, gutture, uvula decidit, & ulceran¬
tur, vacillant ac nigrescunt dentes, tu¬
met caput & immensum salivant foeti¬
da. Deauratores quoque, fossores & se¬
paratores Mercurii, quia inspirant vi¬
rus capiti lethale, atque nervaceis; ef¬
ficiunt in nobis endemica quantum pos¬
sunt.
SPIRITUS VITAE
1. DOctrina Veterum de triplici spiritu. 2. Stete¬
runt, unde incipiendum. 3. Spiritus vini, con¬
tinet duo tantum initia chymica, ad lubitum Artificis
flexibilia. 4. Spiritus vitalis, è spiritu vini. 5. Ebrie¬
tas quomodo. 6. Spiritus vini, & aquae vitae quomodo
differant. 7. Quidquid solo igne stillatur, recedit à
viricus prioris concreti. 8. Differt fermentum sto¬
machi & panis. 9. Fermentorum pluralitas. 10.
Nescitum Gas, peperit plura absurda, in rerum distin¬
ctione. 11. Sanguini, & non cruori, inest anima. 12.
Cruor, absque spiritu iecorario. 13. Ebrietas. 14.
Progressus spiritus vitalis, per munia. 15. Indoles es¬
sata, ipsius spiritus. 16. Quae per sensum censentur
unum, decernuntur in effectibus. 17. Vnde spiritus
vitae, sit balsamicus. 18. Spiritus aguae vitae, solo at¬
tactu, oleositatem amittit. 19. Statim fit sal. 20. To¬
tus.
Bb 3