855
196 SPIRITUS VITAE.
tus cruor vertitur in salem. 21. De vita spiritus
vitalis. 22. Lumen subinde extinguitur in materia
spiriius. 23. Totidem luminum sublunarium species,
quot vitalium. 24. Definitio spiritus vitalis. 25.
Calor vitae, non est constitutiuus sui humidi. 26. Ca¬
lorem esse vitae adiacens. 27. Scholarum indistinctio,
effectuum caloris, & fermenti. 28 Vnde calor escha¬
roticus in nobis. 29. An sit spiritus animalis à vitali
distinctus.
DE Archeo tanquam fabro in
semine, iam antè disserui, &
qualiter cuncta disponat tam
in generatione, quam trans¬
mutationibus ciborum per
cursum vitae; Quod munus propriè spe¬
ctat spiritum insitum: nunc autem quo¬
modo atque unde constituatur spiritus
in arteriis fluctuans, occasione Blas hu¬
mani iam descripti, illorum officium &
proprietates consequenter hoc tramite
explicare suscepi. (1) Scholae docent alimen¬
ta primùm in chylum, dein in chymum,
ac cruorem mutari, adèoque in iecore
spiritum quendam naturalem fieri, qui re¬
petita dein digestione cordis, in vitalem
mutetur, atque tandem in cerebro ani¬
malis, sive sensitivus fiat. Sic ut naturalis,
sit alendis partibus; vitalis vero, conser¬
vandis iisdem: atque animalis, sensus,
motus, animaeque functionibus destina¬
tus. Ast autumo, longè aliter philoso¬
phandum atque ulterius progrediendum
fuisse: etenim spiritum quendam, ex Hip¬
pocr. Noverant illud esse impetum fa¬
ciens. At non sufficiebat scire, quendam
esse spiritum, quibus organis fieret, quid¬
ve ageret, dixisse, nisi simul ejusdem indo¬
lem, substantiam atque proprietates, cum
fiendi modo, explicarent. (2) Alibi tradidi,
quod è qualibet planta, & fructu; appo¬
sito fermento, fiat aqua vitae. Quod cum
vulgo scitum sit; dum è granis, hydrome¬
lite, & succis aquam vitae fabricat: De¬
monstrationis non indiget propositio. (3) Est
autem aqua vitae, liquor volatilis, oleo
sus, (quatenus totus inflammatur) to¬
tusque salsus (quatenus acris, mordax,
sicut ore detentus diutius, epidermi¬
da gingivarum ac labiorum urat) u¬
numque & idem simplex, sic duo tan¬
tum, & non tria chymica initia continet.
Sic quidem, ut pro nutu artificis, tota a¬
qua vitae sal fiat, vel oleum; Hoc est. Ejus¬
modi initia non esse initia, non constan¬
tia: sed arbitrio humano mutabilia. (4) Con¬
tinet autem vinum pro parte sui vinosa
spiritum, aquae vitae respondentem: hic
enim, absque aliarum officinarum matu¬
ritatibus, rapitur per stomachi arterias
ad caput. (5) Sic, ut si plus iusto, (vini) insit
stomacho, sequatur ebrietas, quatenus
spiritus vini largius in caput affluat, quam
commodo intervallo, queat commuta¬
ri, determinatione individuante humana.
Hinc enim constat commutatio, itemque
fermenti operatio. (6) Veruntamen in vino
est iste spiritus mitior, quam aqua vitae,
quae per distillationem elicitur. Quod à
pari spectatur in oleo olivarum. Distilla¬
tum enim (quod vocant oleum lateri¬
num, vel oleum philosophorum) differt
longè ab oleositate, quae elicitur ex oleo
simplici, per solam digestionem cum sale
circulato Paracelsi; Separatur namque
sal circulatum, idem in virtute, ac pon¬
dere, postquam oleum olivarum in suas
heterogeneitates divisit. Dulce enim &
duplex oleum ex oleo olivarum, pro ut
& suavissimus spiritus è vino separatur,
longè ab aquae vitae acrimonia segrega¬
tus. (7) Unde consequenter didici, quidquid
solo igne distillatur, procul à viribus
concreti recedere. (8) In nobis autem, etsi
cibus suo modo putrescat, (si nempe pu¬
tredo ista sit medium transmutandae rei,
in rem) attamen in digestionibus no¬
stris per istam putrefactionem (actionem
inquam fermenti stomachici) non extra¬
hitur aqua vitae ex oleribus, granis, pomis,
aut leguminibus. Siquidem intentio na¬
turae, non est tunc procreare aquam vi¬
tae; estque aliud in nobis fermentum,
quo res resolvuntur in chylum, atque illud,
quo res dimittunt ex se aquam vitae.
Nam herbae, dum per fermentum in aqua
putre¬