855
SPIRITUS VITAE 199
tionem, dat hunc spiritum salsum, planè
volatilem, ac ne quicquam à spiritu urinae
distinguibilem. In eo tamen, essentiali
ambos proprietate, differre consideravi,
quod spiritus salis cruoris, curet epile¬
psiam, etiam adultorum, non item spiri¬
tus salis urinae. Ergo patet in cruore, spi¬
ritum salsum & volatilem contineri. At
quo modo, totus absque heterogeneitate
cruor transmutetur à fermento cordis, in
spiritum, quantum dici potest, explicui
tractatus de vita longa. Quia alioqui naturae
non sunt à priori demonstrabiles, ut nec
fermentorum operationes, quia causae
sunt essentiales, in rerum transmutatio¬
nes. (17) Est ergo spiritus vitalis, salinus, id¬
eoque balsamicus, & custos à corruptio¬
ne, idque non tantum ratione salis, quan¬
tum respectu luminis concepti, in suo sa¬
le. Adeoque nec potest aer, ejus addita¬
mentum aut alimentum fieri. Etenim
quanquam aqua vitae, facilè in spiritum
vitalem assumatur, non est tamen hic o¬
leosus ac combustibilis; sed spiritus vini,
solo fermenti attactu, facilè totus in sali¬
nam naturam volatilem ascendit, ut ex¬
templo oleosam, sive accensibilem pro¬
prietatem, amittit. (18) Prout per mechani¬
cam docui, tractatus de Duelech. Quomodo
nempe, unico instanti, aqua vitae transmu¬
tetur in offam albam, non inflammabilem
quod aquae vitae evidentius contingit, per
fermentum vitale salinum. (19) Igitur spiritus
vini, sine mora, vel ulteriori digestione.
confestim rapitur in cor, per arterias sto¬
machi, & vires restaurat, eo quod parvo
labore in corde perficiatur. Non tamen
est putandum, quod spiritus vitalis, sit aci¬
dus, eo quod spiritus salispetrae sit placide¬
acidus, fiatque tandem ex spiritu urinae
Quia spiritus unde salpetrae in terra coa¬
gulatur, non fuit acidus, dum esset spiritus
urinae. Est ergo spiritus vitalis salsus, non
acidus, (Acidum enim extra stomachum,
toti corpori est hostile) spiritui ruinae vi¬
cinior, quam salipetrae, multoque adhuc
magis alienus est à spiritu salispetrae, per
adustionem, & commistionem adjuncti,
extracto. Salsedinem autem spiritus vita¬
lis facile percipiunt, qui membrum ali¬
quod stupidum habuere, quod sensim ta¬
ctum recipiens, punctiones & stimulatio¬
nes patitur, quae verae sunt salsedinis in¬
dicia. Salsedo quidem spiritus, cognosci
potest; sed ejusdem lumen, immediatè,
& fontaliter à Patre luminum procedens,
omnem arcet mortalium indagationem
ulteriorem. (20) Porro quod totus cruor sit
merus sal, non fortius probari desiderat
quam quod totus cruor, homogenealiter
in ulceribus, Ascite, etc. Ichor fiat, per
degenerationem immediatam. Cruor e¬
nim intense rubet, flavescit autem dum
sanguis fit: eo quod rubedo flavescat, ubi
per salem volatilem velut dissolvitur.
Mortuum adhuc est, quicquid dixi hac¬
tenus. (21) Spiritus vitalis, muniis vitae fun¬
gitur. Non est autem liquori, aut exha¬
lationi quatenus salsis, proprium, augu¬
stum vitae fastigium. Vtque vivat, neces¬
sario lumen habere debet à Patre lumi¬
num, rerum vita. Ergo oportet, ut spiri¬
tus, sive aether vitale, sit illuminatum lu¬
mine simpliciter vitali, nec quidem uni¬
versali: sed specifico, & individuante.
Nec etiam lumine igneo, urente, inflam¬
mante, & concentratis radiis conspicuo.
Ast, est lumen formale, de conditione
animae sensitivae. In quo verbo sistuntur
descriptiones, & indagationes ulteriores
mortalium. Quorsum finge, vermes Ni¬
tedulas, lucem in ventre, sub noctem ha¬
bere, (ut & maris bullae habent nocturnum
nitorem, atque plurima, quae per putre¬
dinem in ultimam pergunt salium mate¬
riam.) Vitalem tamen, & quae cum vita
illarum extinguitur. Par lumen aliquod
finge in spiritu vite, qui quo ad vivit, lucet,
dumque morientis oculos deserit, cornei¬
apparent, & defoedati. (22) Extinguiturque
istud subinde lumen, adhuc spiritus vita¬
lis sospite materia, in Peste, veneno, syn¬
cope, &c. nec putes tamen, parem lucis
essentiam in nobis, & Nitedulis, ut scili¬
cet
Cc