855
200 SPIRITUS VITAE
cet lumina solo graduum tono discre¬
pent. (23) Sed revera totidem sunt luminum
vitalium species, quot vitalium creatura¬
rum. Idque abundans divinae largitatis
est indicium, quod luminum, quae nobis
sub unica comprehenduntur notione &
vocabulo tot species, atque vitalis sint
differentiae, quot sunt species vitalium:
utpote quod illae luces sint ipsaemet vitae,
animae, atque formae vitalium, (mentem
immortalem, quanquam & ipsa sit lux
quaedam incomprehensibilis; excipio ta¬
men, dum de luminibus caducis ago.) ad¬
coque per ejusmodi luces ipsas, est sola,
atque omnis specierum distinctio. Pater
luminum itaque, ludit abundantia ineffa¬
bili genericorum luminum multo majori
largitate, quam in unico vultu humano,
propemodum infinitas varietates effin¬
gens. Est quaedam nempe apud ipsum in¬
gens luminum resp. & immemorabilium
civium legio, cujus similitudinem ali¬
quam exprimit, per formas vitalium, in
mundo sublunari. (24) Est ergo spiritus vita¬
lis, sanguis, à fermento cordis resolutus
in auram salsam, & illuminatam à vita.
Quod lumen in nobis est calidum, de na¬
tura Solis, frigetque in Pisce, neque un¬
quam ad ullam caloris potentiam adspi¬
rat. Quocirca calor noster non est humidi
primigenii consumtivus, (ut de vita lon¬
ga) cum pisces mortem non effugerint
hactenus. (25) Nec potuerint primi, qui ante
diluvium mille annos solares viderunt,
decuplo plus humidi radicalis habuisse
nobis, nisi decuplo extensiora cuncta ha¬
buissent. Quod impertinens. Siquidem
probabile est Adamum manu Dei plas¬
matum, Domini esu Christi staturam
longè perfectissimam nactum, nec ean¬
dem excessisse. Denique pisces, sub mari
glaciali essent naturaliter immortales,
cum illorum humidum radicale à calore
ibidem non effumaret. Religiosi aliquot
nostrates, per totum ferè annum, ita à pe¬
de in ventrem usque frigent, ut non sen¬
tiant se pedes habere. Quocirca saltem no¬
bis essent longaeviores, imo & crura illo¬
rum juvenilia essent, cum thorax totus,
rugis senilibus crispetur, si à calore humi¬
dum primigenium consumtum, mortis da¬
ret necessitatem inevitabilem. Itemque tam
pisces, quam ejusmodi Religiosi, deberent
recusare quotidianas alimenti refectiones,
eo quod per poros vix quicquam exspiret.
Aut si calor esset de essentia vitae nostrae,
certè pars, continuo frigore languens, vel
moreretur vel in piscem saltem mutaretur.
(26) Unde est conspicuum, calorem esse vitae no¬
strae dumtaxat adiacens, & comitans indi¬
cium, non autem fundamentum primari¬
um. (27) Videant ergo Scholę, quam ineptè to¬
tam naturę crasin calori circumscripserint
hactenus. Absit enim, tam stolidè post
hac philosophari, ac nescire, aliam esse
consumtionem humidi à calore, quae cum
inspissatione terminatur: atque aliam
longè, quae à fermento extenuante, tota
promovetur ad transpirationem. Haec
namque nullam residentiam post se relin¬
quit: illa vero tophum vel carbonem.
(28) Sin autem in nobis, quandoque calor au¬
ctus insurgat, adeo qui membra velut
adurit, gangraenat, & instar ignis, escha¬
ram facit, vel subinde gliris instar carnes
erodit: Ista nempe sunt opera salium cor¬
rosiyorum, degenerantium, exlegum, à
vitali Republica proscriptorum. Sic &
per venena laxativa & diarrhaeas, totus
cruor in putrilaginem resolvitur, & per
venena alia in Ichor, synoniam, virus,
Icteritium excrementum, etc. resolutus
cruor effluit, saepè acerrimus, saepè &
sive corrosivo aestuans. Errores enim ejus¬
modi in vita accidunt (in mortuo namque
cadavere, ideo cessant) quatenus à vita,
proprio Blas corruptae naturae thymosin
induunt, accenditque vita ferrum, quo se
multipliciter laedit; pro ut de morbis ali¬
quando. (29) Tandem an sit aliquis spiritus
animalis, specie distinguendus à vitali, an¬
vero ejus disputatio sit vera nominis rixa.
Dixi quid res sit in se ipsa, cui nomen nil
addit, vel demere potest. Spiritus vitalis,
per