855
202 CALOR EFFICIENTER NON DIGERIT,
militudinariè: sed omnino propriè, proxi¬
meque traduxere, perque putationem res
in fidem, ac dein in dogma verum, trans¬
migravit, cunctaque naturae nostrae munia,
atque beneficia, in calores, temperamenta¬
que, velut in causas totales, transtulere.
Potissimum quidem quod ventres homi¬
num, ac quadrupedum, sentirent, actu ca¬
lere. Usque adeo deinceps, plus augendo ca¬
lori, quam digestioni roborandae, est insu¬
datum. Neque enim ulterius indagarunt,
tametsi eventus plerumque spem fallent.
Satis putantes, quod tam in elixatione,
quàm in naturali ventris digestione, calor
reperiretur, à quo abunde sibi auxilium
exspectantes obdormierunt. Haesitarunt
interim, cum animadverterent, cibos, per
elixationes, non prorsus totali metamor¬
phosi, in succum transmutari. Etenim
carnes, clauso vase, in iusculum consum¬
matum, expresso vero, liquatoque juro
resolverunt: at errorem animadverterunt
quidem, quia carnosae fibrae residuae, te¬
naces, atque durae permanerent, & nun¬
quam vera transmutatione, in chylum li¬
quescerent: (3) attamen per credulitatem, er¬
rorísque antiquitatem, sibi passae sunt ocu¬
los velari, quaerentes subterfugia, atque
latibula, statim se salvas arbitratae sunt,
dummodò diversos caloris gradus, si non
aetiam species, atque genera (ut est igneus,
elementalis, radicalis, correspondens ele¬
mento stellarum, &c.) imo & calorum
momenta, in auxilium excusationem, im¬
plorassent. Adeo ut unicuique, propemo¬
dum graduum momento, sua esset in di¬
gerendo crasis. Cui stupiditati se Para¬
celsus quoque involvit, volens unicum
panem, in tot animalium speciebus, acci¬
pere specificam cruoris & stercorum di¬
versitatem, ob solius gradus momentum
in calore. Quasi latitudo caloris, speciem
conderet, aut variaret in substantia. (5) Cae¬
terum dum Scholae omnem: in scirpo no¬
dum sustulisse praesumerent, cecidere de
inde in caloris naturalis digestivi, item¬
que in, praeter, & contra naturam, fungo¬
sa discrimina. Atque tandem, subindè
invitae, ad sacram occultorum anchoram,
in digestionibus, refugere debuerunt.
Ita nimirum, ut esset aliquis calor dige¬
stionis author, tam in morbis, quàm in sa¬
nitate. (6) Oblitae interim, quod ut contra¬
riorum unicum finxerant genus, atque
utrumque paribus dici modis, quod u¬
triusque, unica, & uniformis esset con¬
ditio. Quapropter oblitae sunt, pares
comminisci frigorum species, atque pro¬
prietates. Nempe quale esset naturale,
digestivum, praeter & contra naturam.
Itemque radicale, ac primigenium fri¬
gus aliquod, docere debuerant. Adeo
si calidum radicale respondeat propor¬
tione, elemento stellarum, totoque ge¬
nere discrepet, à quovis alio tepore: et¬
iam frigus radicale, totidem numeris,
atque viribus, à quovis alio frigore, dis¬
crepare debebat, nisi veritatis penu¬
ria, suam sophiam, ut sterilem deserant.
Ita quidem, licet calor non naturalis
in naturalem, ac vice versa, per inaudi¬
tam seminum licentiam, pergerent: na¬
tivum tamen calorem & febrilem, in
distinctas species (imo etiam genera)
relegarunt, ut salvarent effectus, calo¬
ri digestivo tributos. (7) Adeo ut dum cre¬
derent, volucres quaedam conficere, quae
se contra ignis furorem alioqui defen¬
dunt; agnovere ignem aliquem, igne
potentiorem. Canis enim ossa deglu¬
tita conficit, quae ignis nunquam in
Chylum ausit convertere. Quorum ita¬
que effectuum diversitates coegerunt
Scholas, calorem in praedicamenti lati¬
tudinem erigere, neglectis interea op¬
positis frigoribus. Cum interim caloris
sit duntaxat specifica diversitas, quae se,
ab aliorum numero eximere non valet.
(8) Enimvero, quidquid in stomachum in¬
geritur, peracta tandem digestione, est
transmutatum, longeque ab elixatione,
caeterisque cocturis, quocunque gradu pa¬
ratis, separatum. (9) Quia unica fermento¬
rum ignorantia, fecit digestiones, & ape¬
psiae