855
204 CALOR EFFICIENTER NON DIGERIT,
Quod in febriente est manifestum. "In quo
statim tenuissimo, facilisque digestionis cibo,
utendum." Abstinendumque à potentiori¬
bus cibis, consummatis scilicet, & jusculis:
eo quod absente fermento facilè putrent,
nidorem contrahant, ac velut cadaveran¬
tur. Non secus atque caro cruda, carpio,
pectori, plantis pedum, vel cervici super¬
ligata, tantum abest, quod resolveretur in
chylum, quod mox ab aliquot inde horis
putreant, & foeteant, etiamsi salsa sint.
Idem in corpore impuro, atque febriente,
ubi calor adest, deest autem fermentum
digerens. Nam si calor sit digestionis
causa, in febri alioqui desit digestio, adsit
autem calor, plus autem sit incumben¬
dum digestioni quam refrigerio: potissi¬
mum si non infestus admodum calor ad¬
sit. (19) Ergo potius studendum esset caloris
augmento, quam refrigerio. Adeoque
mutandus esset medentis scopus, dum in
febri de caloris augmento pro digestio¬
ne, nutritione, & virium augmento esset
cogitandum. Neque etiam conducent aci¬
da, esurina, sulfuris, vitrioli, salis, nitri, ci¬
tri atque similium: sed acribus esset calor
excitandus & augendus. Amentiae quid
simile dicit, qui nivem frigefacere ait, qua¬
tenus est alba. Sic ridiculum est asserere,
fermentum specificum stomiachi, digere
re propter calorem vitalem, ipsi inexsisten¬
teni, Dolendum sane, quod credulitas &
pigritia eorum, quibus vitae cura delata
est, coemiteria in merum sumen commuta¬
verint, desperantes ab indagine proprie
tatum physicalium: unde tamen cogno¬
men habent. (20) Paracelsus quoque calore
digestivo delusus, fermentique stomachi¬
ci ignarus, admiratur, quod res quaedam
durissimae paucis horis in chylum com¬
mutentur, & os absumatur in tepore sto¬
machi canini. Qui ad Monarchiam me¬
dendi adspirans, defecit, postquam hanc
mirandam potestatem nominavit, ignora¬
vit, & fermenta nescivit. (21) Etenim sibi in¬
constans, alibi hanc proprietatem digesti¬
vam, non minus ori clauso, quam stoma¬
cho competere scripsit, adeoque & hinc
Anachoretas absque deglutito cibo suam
trivisse longam feliciter aetatem. At sane
idiotismus ille ausui suo relinquendus:
dum interim quidquid intra dentium ca¬
vitates sorsitan remansit, cadaveratur mox
foetore horribili: non autem digeritur.
(22) Memini enim vitrum album & opacum, è
fornace mea disiectum, deglutitum à gal¬
linis meis, per calorem lactis delusis: at¬
qui fractura vitri semper est acuminata,
compertum vero est post paucos dies, oc¬
cisis aliquot gallinis, vitrum circumqua¬
que imminutum punctatim, & acumina
amisisse, & globosum fuisse effectum. Cae¬
terae autem superstites & convirae, mox
post paucos dies reliquum vitrum con¬
triverant, etsi exemtos vitri globulos à
prioribus mactatis etiam voraverant. No¬
tabis interim vitrum resistere aquis, resol¬
ventibus quaevis metalla. Pluribus nempe
volucribus fermentum adeo potens est, ut
nisi subinde lateribus, creta, argillave ve¬
scantur: ex multitudine aciditatis, malè
habeant. Contra vero febrientis stoma¬
chus, totus nidorosus, cibos triduanos,
non rarò adhuc visu distinctos, rejicit,
vel quandoque in flavum, aut aerugino¬
sum liquamen versos, oberrante scili¬
cet fermenti scopo. (23) Hujus stomachici
fermenti necessitatem didici, dum puer
passeres alerem, exserui linguam saepe,
quam passer morsu apprehendebat, &
sibi deglutire conabatur, atque tum sensi
ingentem aciditatem in gutture passeris.
Vnde extunc scivi, cur tam edaces & di¬
gerentes. (24) Dein vidi, quod acidum sulfu¬
ris stagma, chirothecam meam imbuisset
eamque in succum, parte qua maduerat,
statim resolveret. Quod mihi tyroni con¬
firmavit, transmutari cibos ab acido, adeo¬
que habitare in stomacho fermentum,
quod omnia ingesta licet dulcia, statim
in acidum commutaret. Quocirca esse
quoque acida cuncta, quae appetitui desidi¬
propinantur. Vt sunt omphacium, ace¬
tum, succus citri, aurantii, sinapi, etiam
sal