855
SED TANTUM EXCITATIVE. 205
sal & salpetrae, quatenus spiritum esuri¬
num in se habet, & placidissimè acidum.
Itemque berberis, ribes, cerasa, cito¬
nia, etc. Hactenus arrident ęgris apepticis.
Est itaque hujus fermenti tam necessaria
contemplatio, quod vitae gubernaculo
praesit: dolendumque ideo, ejus cogni¬
tionem hactenus in Scholis suppressam.
(25) Et quanquam siccitas totius cum senectu¬
te invalescat: non senescimus tamen, nisi
fermentorum aliquot penuria pauperie
extinctione. Siquidem cervus, corvus,
aquila, anser, etc. Primis adolescentiae
annis, nobis longè sunt aridiores, atta¬
men in aliquot secula perennant, imo
aquilae, & cervo, sponte renovatur inven¬
tus. (26) Non est autem fermentum istud di¬
gestivum in sola aciditate aliquali situm.
Neque enim acetum vel ius citri farinam
fermentat: imo nec farina fermentata, est
proinde fermentum stomachicum: Sed
hoc est acidum esurinum, stomachicum,
specificum, & humanum: ita quidem per
singulas brutorum species, specificè di¬
stinctum, quod ipsis sit appropriatum.
Mures namque, glires, & sues, citius famè
pereunt, quam phaseolum edant. In ho¬
mine verò plerumque ad generis ampli¬
tudinem adspirat. (27) Interim plures caseum
horrent, vinum, lac, vel alia spernunt,
quia non conficiunt. Ideoque quaecun¬
que luctantur cum nostra digestione, ob¬
versantur fermenti illius proprietati spe¬
cificè, fermentumque conculcare nitun¬
tur. (28) Fermentum ergo digestivum, est
proprietas essentialis, consistens in vitali
quadam aciditate, ad transmutationes po¬
tens: ideoque & specificae proprietatis.
Falco enim antè moritur, quam panem
esitaverit. Dixi iam alias, quod si stille¬
tur cruor, quolibetcunque caloris gradu,
attamen semper inspissatur, siccescit, &
carbonem post se relinquit. Ille tamen
atque idem cruor, totus per fermenta no¬
stri insensili transpiratu exhalat. Cum
itaque calor semper operetur univoce,
non potest cibum, per digestionem in chy¬
lum mutare in sanguinem, liquorem ali¬
mentarium ac tandem per insensile efflu¬
vium proscribere, citra ullam sui residen¬
tiam. Non potest inquam unicus calor,
in adolescente, cruorem in ossa mutare,
itemque in ossifragio, cruorem in porum
constringere, qui in adultis, itemque in
sanis, totus in exhalationes avolat. Nisi
praeter calorem sint aliae potentiae cogni¬
tiones, & sensationes, horum effectrices
principales. Siquidem calori proprium
est, & geniale, humidum consumere &
crassius retinere exsiccando. (29) Mures enim
sine potu, sola farina vescuntur, eamque
in succum sive chylum suum resolvunt.
Quod sanè, longè à scopo caloris est alie¬
num. Non est ergo calor digestionis au¬
thor, sed est alia facultas quaedam vitalis,
quae verè atque formaliter transmutat
alimenta. (30) Eamque fermentorum nomine
designavi. Sunt autem plura fermenta in
nobis, prout de digestionibus mox expli¬
cabo. Ast cum fermentum subindè desit
stomacho, patet exinde, quod fermentum
ipsius non sit ipsi proprium, sed aliunde
eo affluat, & inspiretur. Ideoque Lien
stomacho incumbit sic, ut gallinae lienem
circum stomachum unitissime congestum
habeant, ideoque & potentius digerant.
Summe admirandam, cruentisque lachri¬
mis deplorandam caecitatem Scholarum
hic aperio. (31) Quae viscus istud nobile Sple¬
nis, in cloacam pessimi excrementi attra¬
biliarii dedicarunt, cujus unius subsidio
vivimus, vitamque, & regna aurea Satur¬
nia possidemus. Acidum autem atque ni¬
grum excrementum, quod subinde nimio
fermento imbutum à Splene rejicitur, ob
visceris indispositionem, atram ideo bi¬
lem commentae sunt. Quae postmodum
in nostro duumviratu: Itemque de dige¬
stionibus dilucidiora fient. (32) Porrò ante
conclusionem huius quaestionis notan¬
dum: apud Medicos quatuor tantum esse
caloris gradus, totidemque frigoris in sim¬
plicibus, à temperato scilicet, usque in
caustica, & escharotica: eo quod de vir¬
tuali