855
206 CAL. EFFICIENT. NON DIGER. SED TANT. EXCIT.
tuali tantum, atque potentiali qualitate
agant, quam suo alibi loco perstringam.
Idcirco enim quartus caloris gradus, a¬
pud Medicos in rerum natura, & ad ta¬
ctum est temperatus. (33) Philosophi verò
calorem iuxta ignem metiuntur, adeoque
usque ad ignem octo gradus fingunt: quo¬
rum adhuc quintum, sextum & septimum,
nondum, designarunt, quia positionibus
suis credi assolet. Octavum tantum in ele¬
mentis esse volunt, & in hoc elementorum
transitum credidere; in igne enim, quasi
elementum esset culinarius ignis, aliquid
probasse rati sunt, & nuspiam alibi. To¬
tùm vero hoc dogma nihili esse, iam ante
demonstravi. Inprimis ridiculum, Quod
gradum caloris in igne, aequalem frigori
aque, humiditati aeris, & siccitati terrae, fe¬
cere. In quo insigniter delusi, neque adeo
eosdem gradus tam violentos alibi quam
in igne ostentarunt. In hoc scilicet octa¬
vo gradu, elementa se invicem destruere,
vorare, & consumere asserunt, non secus
quam ignis ligna absumit. (34) Chymici dein¬
dè Medicorum ritu, in ipso igne tantum
quatuor gradus fecere, parum sibi cura
assumentes, de reliquis qualitatibus ele¬
mentariis: eo quod soli pyrotechniae se
emancipassent. Quos nempe gradus di¬
stinxerunt, ita ut primus sit à tepore, sub
vaga latitudine, usque in ignem subluna¬
tionis spirituum oleosorum. Alter vero
abhinc, usque in sublunationem spirituum
siccorum. Tertius dein usque in obscu¬
ram ignitionem. Vltimus verò, usque in
extremam flammae reverberii potentiam.
(35) Ego verò ad clariorem doctrinam, in chy¬
micis gradus distinguo, ut primus sit, ubi
summa frigiditas est remissior. Etenim
qui chymiam, naturae pedissequam, &
simiam aemulatricem fingo, atque subin¬
de Magistram: totam naturam specula
tioni chymicae subdo. Secundus ergò gra¬
dus in natura, sit calor, qualis est aquae
nondum glaciatae. Tertius ubi remisse
friget, prout est aqua putealis. Alioqui
calor absolutus ad tactum nostrum (qui
tepidus est) fallitur, frigereque putatur,
quicquid se minus calet. Et cum plus mi¬
nusvè tactus caleat, inconstans facit indi¬
cium caloris. Quartus demum gradus
est teporis leviusculi. Quintus iam tepet.
Sextus est noster. Septimus iam febrici¬
tat. Octavus, Solis majalis. Nonus di¬
stillatorius, & qui iam tactum superat.
10. Distillat cum ebullitione. 11. Subli¬
mat sulfur, & spiritus siccos. 12. Liquesa¬
cit, & Pyritem sublimat. 13. Est in sub¬
fusca ignitione. 14. Est ignitio candens.
15. Tandem, est follium & reverberii ul¬
timatus vigor. (36) Denique etsi calor & fri¬
gus sint qualitates reales, & gradus susci¬
piant: humiditas tamen & siccitas, non
sunt considerabiles, nisi in suo concreto:
ideoque nec constituunt gradus qualitati¬
vos: sed tantum quantitativos. Quia hu¬
midum in unica gutta, tam altè humidum
est in sicca argilla, atque in suo elemento;
eo quod humidum & siccum, non sese
commisceant in sui radice, nec se mutuo
intrent, aut penetrent: ideoque nec se
mutuo disponant, & afficiant formaliter.
Nam ejusmodi appropriata, competunt
seminibus, non autem elementis. (37) Humi¬
ditas ergo, & siccitas, gradus non admit¬
tunt, nec mutant ideo, ut neque alterant.
Quia propriè non sunt qualitates in abs¬
tracto: sed ipsamet corpora qualia. Ca¬
lor vero & frigus, se mutuò penetrant,
per minima, frangunt, & graduant. (38) Ideo¬
que nec mirum, Scholas tam mutas man¬
sisse, in gradibus humiditatis, & siccitatis.
Aeri enim humiditatem intensam ad octo
gradus, aquae vero eandem remissam, sive
temperatam ad quartum scilicet gradum.
Siccitatem denique terrae intensam ad
octo, Igni verò remissam ad 4 gradus.
Sed hae neniae complexionum, tam in ele¬
mentis quam corporibus, quae falso ex
elementis mista credidere hactenus, in
rudera cecidere, multiplici ruendi neces¬
sitate, undique iam conquassatae.
TRI¬