ALIMENTI
HUMANI.
209
quam,
in
tractatu
de
pulsibus,
&
in
usu
partium,
quas
tamen
moderni
Anatomi¬
ci,
ostendunt
illum
nunquam
inspexisse.
Quapropter
est
prorsus
probabile
absque
cognitione
&
veritatis
investigatione,
hos
tractatus
à
Galeno
descriptos,
aliunde
&
pro
suis
prostitutos
coli,
adhuc
hodie
in
Scholis.
Quapropter
praemisi
digestiones,
quas
hactenus
cognovit,
&
sibi
invicem
subscribendo
confirmavit
Antiquitas:
&
subiungam
ea,
quae
me
mea
docuit
sin¬
gularis
experientia,
sub
divina
gratia:
(2)
Extra
controversiam,
est
cibos
&
potus,
unà,
pariterque
dissolvi
in
cremorem.
planè
diaphanum
in
cavo
stomachi.
Ad¬
do,
id
fieri
vi
fermenti
primi,
manifestè
acidi
à
liene
mutuati.
Reperi
namque
to¬
tidem
adaequatè
fermenta,
quot
sunt
in
nobis
digestiones.
Denique
nec
minoris
est
portenti,
quod
cremor
ille
spolietur
o¬
mni
prorsus
hausta
aciditate
fermenti,
si¬
mul
atque
labitur
è
stomacho
in
intesti¬
num,
quam
fuit
mira
fermenti
illius
po¬
testas
in
stomacho:
Intestinum
istud,
duo
denum
vocatur,
à
mensura
12
digitorum,
estque
immediatè
subter
Pylorum.
(3)
Equi¬
dem
anatome
conqueritur
molestiae,
hoc
loco
propter
glandium
vasorumque
mu¬
nerum,
tam
scilicet
exiguo
intervallo,
tantorum
usuum
organis
distendi:
adeo¬
que
in
tota
dissectione,
nil
aeque
occurrere
difficile.
(4)
Etenim
nec
frustra
sunt
ibidem
tot
vasa
&
organa:
licet
illorum
usus
ne¬
glectus
steterit.
(5)
Nam
inprimis,
conce¬
ptum
in
cremore
fermentum
stomachi,
cum
didicerim
tam
ipsis
intestinis,
quam
aliis
partibus,
per
multa
tormina
perni¬
ciosum
esse:
(6)
notavi
non
segniter,
quod
partes
singulae,
singula
obtinuerint
fer¬
menta,
cum
horum
sit
in
transmutando
inexcusabilis
necessitas.
Adeoque
&
hinc
insuper
conclusi,
quod
singula
fermenta,
horreant
aliena
sibi
socia,
patronorumque
peregrinorum
imperia.
Tanquam
si
sint
exotici
fures,
falcemque
mittentes
in
alienem
messem.
Idque
sanè
nullo
zelo¬
typiae
vitio,
quasi
activitatibus
alienis
in
viderent.
Verum
studio
exsequendi
mu¬
neris,
quod
à
rerum
Domino
sibi
est
injunctum.
Mirum
dictu,
quod
acidus
cremor
in
duodeno,
salis
saporem
con¬
festim
acquitat,
suumque
salem
acidum
in
salem
salsum,
adeo
libenter
commutet.
(7)
Non
secus
ferè,
atque
acetum
acerrimum,
per
minium
extemplo
pristinam
acidi¬
tatem
exuit,
eamque
in
dulcedinem
alu¬
minosam
confestim
mutet.
Prout
&
acidum
sulfuris,
extemplo
mutatur
in
sale
Tartari:
At
longè
transmutationis
excel¬
lentiori
vigore,
acidus
ille
cremor,
in
no¬
bis
sit
statim
salsus.
(8)
Siquidem
id
fit
absque
Corporis
ulla
alicujus
commistione,
prout,
dum
acetum,
plumbi
additamento
con¬
strictum,
dulcescit.
Vel
acidum
stagma,
in
sale
alkali
combibitum.
Quia
revera
nil
uspiam
reperitur,
quod
vi
fermentali,
ex
pleno
respondeat:
cum
fermenta
sint
causae
primitivae
transmutationum,
&
quidem
à
priori:
atque
ideo
necessum
est,
illorum
similitudines,
à
posteriore
dumtaxat
haustas,
claudicare
plurimum.
(9)
Cremor
itaque
noster
acidus,
fit
salsus,
sola
fermentali,
ac
immutabili
dispositio¬
ne.
Quocirca
etiam,
volatilis
aciditas
il¬
lius
cremoris
manet
in
pristina
volatili¬
tate,
dum
suam
prius
nactam
aciditatem,
cum
salsedine
commutat.
Non
enim
sic
aceti
stillatitia
aciditas
volatilis,
dum
li¬
targyrum
minium
aut
cerussam
dissolvit,
permanet,
ut
antè,
volatilis:
quia
dissol¬
vendo
coagulatur,
&
formam
fixioris
sa¬
lis
assumit,
separabilis
iam
à
liquido
ace¬
ti
stagmate,
cui
nuper
nupserat:
sed
dis¬
solvendo
coagulatur,
&
formam
fixioris
salis
assumit.
Quia
est
actio
dissolventis
&
dissoluti:
non
autem
transmutantis
fermenti,
quod
ad
novam
utrobique
for¬
mam
continuò
tendit.
(10)
Enimvero
quo¬
rundam
stomachi
facilius
digerunt
olera,
legumina,
vel
cerealia:
aliorum
vero
se¬
licius
conficiunt
pisces,
caseum
horrent,
aquam
vino
praeferunt;
ubi
aliorum
inte¬
rim
stomachus,
carnivorus,
vel
pomo
addictus,
propter
specificam
scilicet,
imo
Dd
2
&