855
210 SEXTUPLEX DIGESTIO
& appropriatam fermenti illius proprie¬
tatem. Imo nec sat est, gratis dixisse in
stomacho, fermentum habitare acidum
primae digestionis, duriorumque ciborum
liquationis causam totalem, nisi idipsum
planius explicetur. (11) Stomanchus inprimis
non in se, aut à semetipso, fermentum
hoc habet. Digestio namque appetitus,
& oeconomia stomachi abeunt quando¬
que, & redeunt absque extinctione: quia
non sunt ipsius stomachi. Quapropter
dixi, membranam stomachi, omnem suae
digestionis energiam, illiusque famula¬
tum ex Splene habere; Splenem nimi¬
rum cum stomacho, ideo unicum in no¬
bis conficere Duumviratum. Undè nem¬
pe aurea, ac felicia Saturni regna, Poëtae,
& in fasto, libera Saturnalia erexerunt.
Veteres, aliquam veritatis antiquae histo¬
riam subodorati. Sunt nempe gustus aci¬
di & odoris, quaecunque confectis cibis
per vomiitum ejiciuntur, imò, licet multo
saccharo condita essent. Ructus nempe
acidi, iudorosis supervenientes in mor¬
bis, Hippocrati censentur bonum praesa¬
gire. (12) Hinc nempe salsaturae omnes, atque
ciborum condimenta, ad acuendum ap¬
petitum, acida sunt. Vt succus citri,
aurantii, granati, omphacium, tartarus,
acetum, berberis, pampini vitis, sinapi,
itemque sal maris, quatenus spiritum aci¬
dum in se continet. Quo respectu com¬
mendantur quoque liquores sulfuris, vi¬
trioli, salis, salisnitri, etc. Non enim vo¬
lo, quod cuiuspiam illorum acidum, ab¬
sumatur in augmentum fermenti specifi¬
ci, & appropriati, in Splene habitantis.
Absit. Fermenta namque nil habent, prae¬
ter, aut extra se, in natura, quod sibi dignè
queat assimilari: cum sint dona speci¬
fica naturae vitalis. Idcirco enim fer¬
mentum qua parte fermentum est, vi¬
tale ac liberum est arcanum, nulli alte¬
ri qualitati jugale. Sufficit nempe pro
condimentis: quod acida praeparent ci¬
bos, ad faciliorem splenetici fermenti in¬
gressum. (13) Denique quanquam fermen¬
tum stomachi, acorem habeat specificum:
non est tamen acor, ipsum fermentum vi¬
tale: sed saltem organum ejus. Habet
namque fermentum stomachi, aciditatem
sibi comitem singularem, per proprie¬
tates, per genera, atque species quoque
diremtam: sed digestio in se, est opus vi¬
tae ipsius, cujus hac in officina instrumen¬
tum satellitium est acor. In aliis verò,
quae deinceps sunt officinis vita, aliam
utrobique associat sibi qualitatem secun¬
dariam, suae intentionis ministram fer¬
mentali, atque vitali scopo adaptatam.
(14) Hinc nempe in stomacho, non rarum est
peccatum, è gradu aciditatis alienae o¬
riundum. Quapropter Orexis, atque ejus¬
modi stomachi perplexitates, peccant in
adultero acore. Hinc namque puncturae
in stomacho, difficiles concoctiones, ru¬
ctus denique, atque vomitus peracidi.
Quamobrem si in acido, fermentum con¬
sisteret, acetum, oleum vitrioli, atque si¬
milia, fermentarent panis massam, no¬
strosque cibos perfecta transmutatione
conficerent. At nil horum. Fermentum
itaque, arcanum liberum est, atque vitale,
ideoque passim suis finibus coaptat sibi
clientem qualitatem. Quoniam cum fer¬
menta, sint de classe formalium & semi¬
nalium, ideo quoque se, è consortio pla¬
nè materialium qualitatum segregarunt.
Sin autem associaverint corpoream qua¬
litatem ministram, quo faciliùs robur
suum vitale dispergant; id factum puta,
in adiumentum, adeoque dualitatem non
potest non cum fermento continere. (15) At¬
que ideo etiam, ista qualitas peccare po¬
test, tam in excessivo, quam imminuto
sui gradu. In eo enim immensum à Scho¬
lis recedo. Quod doceant inprimis, fel
non esse viscus vitale. 2. Non esse mem¬
brum nobile. 3. Non esse, nisi ipsum re¬
crementum inutile, proscriptumque mas¬
sa cruoris, ne scilicet cruorem infectet. 4.
Esse productum ideo, praeter intentionem
naturae. 5. Utile saltem, expellendo ster¬
cori, atque lotio. 6. Ideoque folliculum
fellis,