855
ALIMENTI HUMANI. 211
fellis, non esse de substantia visceris: sed
saccum, sive cloacam sordium & super¬
fluitatum. 7. Sanguificationem tandem in¬
cipere, & compleri in jecore. (16) Quae sanè
mihi videntur somnia. Inprimis namque,
cum non requiratur bilis ad constitutio
nem cruoris, non esset necesse è singulis
cibis, procreari amarum istud, fel, sive bi¬
lem, nisi à proprio agente, inque singulari
officina ad utilem, vitalem, atque neces¬
sarium finem propagetur. Multo enim
minus, fel, mihi excrementum fuit visum,
quam aqua Pericardii. (17) Mirum saltem, cur
pisces ex aqua, & pecora ex gramine, sem¬
per nihilominus tam amarum liquorem
quotidie conficiant. Profectò univoca il¬
la fellis identitas, per tot species necessi¬
tatem aliquam, in vitae opificio mihi ar¬
guere videbatur. Adeoque fel non ha¬
bere necessitatem producti excrementi, ex
quibuscunque alimentis, quin potius ne¬
cessarii visceris constitutionem. (18) Admi¬
rari enim desivi, considerando quantas
tragoedias dominii, uterus (qui nil nisi sac¬
cus, ac pellis est) concitaret, & visceris
principalis vicem obtineret considerando,
inquam, quantam praerogativam, mem¬
brana stomachi sibi vendicaret. Adeo ut
cordis nomen, proprietatesque prae caete¬
ris visceribus, ad se rapuerit. Vnde sanè
mirari destiti, quod folliculo fellis, & felli¬
ipsi nomen visceris donaretur: praecipuè,
quod eidem à plerisque, vis irascibilis in¬
genita credatur. (19) Ego sanè, reperi in hu¬
manae digestionis oeconomia, duorum
viscerum, fellis & jecoris connexa corpo¬
ra & fermenta, pro sanguificatione. Fel
nimirum in opere sanguificationis praece¬
dere, & hactenus stomacho atque intesti¬
nis propinquius, quàm hepar. Fovetur
nempe fel, in sinu, atque gremio velut
materno jecoris. Est enim iecoris, atque
sanguinis balsamus. (20) Etenim cum sangui¬
ficatio, non sit transmutatio, quae per
momentaneam dispositionem, possit in¬
troduci, sitque hepar, insigni cavitate or¬
batum, qua intus queat succum sanguifi¬
candum in moram, sive digestionis ter¬
minum, continere. Id est. secur in se, est
corpus solidum paucas & exiles venas
habens, adeoque totus cremor, concomi¬
tatus tanto lotii acervo, celeri transitu,
per hepar transire debet: crudus autem
cremor, nequeat solo transitu tam celeri,
confestim in cruorem mutari. Quocirca
nullatenus potuit perfecta sanguificatio,
fieri in ipso jecore. Eo quod hepar non
esset culina: sed oeconomus, suo fermen¬
to sanguificativo: per quod tanquam per
mandatum, inprimis per dispositiones
successivas, exsequitur injunctum sibi à
Creatione munus. Igitur pluralitas ve¬
narum Mesenterii, est ipsius stomachus
ecoris, & officina praeparativa cruoris.
Ejusque perfectionem iecur spirat in cru¬
orem adhuc nudum, postquam in venam
cavam est reconditus. Equidem ut san¬
guificatio, est exquisitior quaedam dige¬
stio, transmutatioque rei manifestior,
quam est liquatio cibi, in chylum: non
potuit commode contingere, in amplo
aliquo vase; sed in multis angustioribus,
quae simul capacitatem aliquam insig¬
nem adaequent. Quo scilicet, Archeus ille
fermentalis, strictissimè, arctissimè, & pro¬
ximè attingat, comprehendatque singula,
& suum iecur fermentum communicet,
commutando, & inspiret vim vitalem.
Splen namque in stomachum, vas am¬
pium, sui fermentum inspirat, neque e¬
nim Splen cibos immodiatè attingit. Sic
quoque hepar suae spiraculo vitae sive fer¬
mento, in sibi substratas venas, inspirat
actum sanguificationis. Et prout cibus
ab ore labitur in stomachum, ibique fi¬
nem digestionis exspectat: (21) Sic ab intesti¬
nis, immediatè cremor rapitur in stoma¬
chum hepatis. Sed cum ille cremor sit
multus, & magna sui parte excrementi¬
tius (etenim in se adhuc urinam conti¬
net) debuit, ut convenientius sanguifi¬
cetur, prius suo excremento exonerari.
Quippe is cremor, est adhuc totus indi¬
stinctus, nec ideo excrementum agnoscit:
quid
Dd 3