855
ALIMENTI HUMANI. 213
depuratione lotii. Id est. Si natura quę¬
at potum in ave, sine urina sequestra¬
re, itemque proinde renibus, atque ve¬
sica carere: nonne multò illi facilius fo¬
ret, aliquantillum fellis cum urina &
alvi recrementis segregasse, quam quod
nobile viscus, onerasset cystide, adeo
que inutili excrementi sarcina, sangui¬
ficationem molestasset? etiam in volu¬
cribus? (26) Certè natura plus saltem in¬
dulta censetur bili, quam pituitae, quod
illi peculiarem vesiculam condiderit. In¬
sulsum nempe, quod pro alvi & vesicae
faecibus, fel, jecoris in gremio locasset;
cum alioqui bilem cruori permisceri ab¬
undè dissimulasset natura. Quocirca pe¬
nitius introspiciens, observavi, cystim
fellis esse velut hepatis nucleum in ejus
cavo, curiose ab injuriis servatum: se¬
cur verò, esse velut fellis corticem. De¬
indè, quod fel, tanto vicinius alligatum,
sit duodeno, eo quod ejus digestio ac fer¬
mentum praecederent digestionem ieco¬
ris, sive sanguificationem. (27) A vivido nem¬
pe cremore, separari debebat ferosa pars
recrementitia. Quae separatio proinde,
non est comparanda fero, & lacti, quae ab
invicem non sequestrantur, nisi cum lactis
corruptione. Siquidem in cremore con¬
tingit separatio feri, cum rectificatione,
& praeservatione cruoris. Id est. Fermentum
fellis, est perfectivum cremoris, praeserva¬
tivum cruoris e corruptivum feri; Quae
tria simul in puncto concurrunt, quo fel, aci¬
dum salem stomachi, (praeterquam in sto¬
macho noxium, & corruptivum) conver¬
tit in salem salsum. Porro quanquam di¬
xerim, sanguificationem esse posteriorem,
respectu separationis lotii, & transmuta¬
tionis acidi, in salsum: (28) Attamen utrumque
fermentum, tam fellis scilicet quàm hepa¬
tis, simul incipit, quia neutrum feriatur
unquam. Hepatis enim, ut est majoris o¬
perae atque perfectionis: ita tardius, suum
absolvit pensum, quam fellis fermentum.
Praecedere nempe debebat cremoris prae¬
sata transmutatio, ut sublevatum inutili
onere iecur, commodius incumberet san¬
guificationi. Est itaque secunda, sive
fellis digestio, distincta à prima, & ter¬
tia, fermento, viscere, utero, gustu, ef¬
fectu, & fine. Quam totam nesciunt
Scholae hactenus, quia errantes in usu
fellis. (29) In prima namque stomachus est
receptaculum, Splen vero fermentum de
se inspirat acidum in cibos, fitque in¬
de cremor acidus. In altera verò, gra¬
cilia intestina, sunt stomachus: fer¬
mentum vero à felle inspiratur ad cor¬
ruptionem & separationem aqueae par¬
tis: mutaturque acidum volatile in sal¬
sum volatile. Quod autem hoc fieri pos¬
set, celeri attactu, quandoque per ali¬
quot mechanicas ostendam. Quod scili¬
cet oleum vitrioli, solo attactu Mercurii,
convertatur in merum alumen, acetum &
salem, etc. Saepè etiam mox à potu, mictio
fit aquosa (salsa tamen) vixque concepta pri¬
mae digestionis nota, quin elabatur nota¬
bilis pars potus, sub errore Pylori, & per
consequens non facta fuit separatio lotii, à
cruore in hepate. Quippe nondum in he¬
pate factus est cruor, si ipse chylus, adhuc
conficiatur è cibis in stomacho. Puta dum
potatores, à pastu meiunt saepissimè. Ita¬
que etiam fit urina à potu aquoso, imo è
potu, unde non factus fuit cruor, adeoque
sanguificationem ibi praecedit generatio
lotii. Tertiae tandem digestionis, venae
ipsae mesenterii sunt stomachus, quor¬
sum jecur, fermentum cruentum inspirat,
estque rubicundus salsus cruor, ejus effe¬
ctus. (30) Sunt enim fellis vulnera confestim
mortalia, non autem ita hepatis. Si ergo
fel saltem bilis esset, mors sequeretur
quamlibet fellis effusionem de necessita¬
te. Attamen icterus non est mortalis, li¬
cet fel (ut eaedem Scholae docent) nedum
super intestina: sed per totum corpus,
aequaliter, longè, late, profundè, ac per
minima sit diffusum. Ergo vel vulnus
fellis plus importat, quam bilis effu¬
sionem: vel icterus non est bilis effusa.
Vel utrumque est necessarium. Vulnera
vesicae