855
214 SEXTUPLEX DIGESTIO
vesicae quoque, supra pubem inflicta (teste
felice Wurtz, Moderniorum chirurgo¬
rum meo iudicio Antesignano) curantur,
tametsi urina cum suo (ut volunt) felle,
eo ipso, non possit non esse effusa. (31) Ergo
cystis fellis, habet vitae alligatam necessi¬
tatem, integritatemque, ob repentinam
mortem. Nec est solius recrementi fellei
effensio, quae celerem mortem istam ne¬
cessitat. Denique aves, sive vesica &
renibus vivunt felices, non tamen sine
felle. Quare conjunctior est necessitas fel¬
lis, quam renum. (32) Quippe quod petrosis
atque cariosis renibus, vita sospes sit. De¬
inde pisces (pro Scholarum doctrina
plurimo phlegmate abundant, & calore
actuali destituuntur: sanguine frigido, &
aqueo dumtaxat, aluntur victu: (33) Tandem
illorum excrementa, facile gliscentia,
non opus calcare felle habuerunt. Qua¬
propter cum fellis fines, materia, & ef¬
ficiens, per Scholas attributa, in pisce¬
deficerent; frustra sanè, falle, ac per na¬
turae, Imo & Creatoris errorem, fatiga¬
ri jecur credemus, nisi malimus erro¬
res, in Scholis perpetuos agnoscere, &
in felle, visceris necessarii, majus ali¬
quod momentum contemplari. (34) Hinc ita¬
que statuo, fel esse viscus vitale, & i¬
psum corpus ejus esse liquorem ama¬
rum, ex optimo cruore paratum: balsa¬
mum jecoris, & sanguinis continentem.
Quicquid autem fortè sui in duodenum
intestinum rejicit, excrementum sui est, &
liquamen iam à felle spretum. (35) Haec au¬
tem sic se habere, quandoque sub bilis
imposturis ostendi, exemplo vituli, cui
maternum, atque dulce lac, acescit, &
coagulatur in stomacho, datque proin
coagulum pro caseis. Fit nempe lac, cre¬
mor aqueus, parùm autem lactis coagu¬
lati. Cremor verò iste, urinam & cruo¬
rem continet: coagulatum verò aliud
quod expallido flavescere incipit, stercus
fit. Mox autem in duodenum cadens ista
sarcina, pergit ad Ileon coagulatum, &
citrinescit, magis, quo longius à stoma¬
cho abierit, ac tandem viridescit. Non
est tamen in flavo amaror: sed gustus ni¬
trosus. In viridi vero, iam fimi odor elu¬
cescit. Serosus autem cremor, mox à ve¬
nis meseraicis avidè trahitur & sorbetur,
in usum sanguificationis. Lac pariter, in
infantibus agitatur, undè & recentiores,
flavum totum cacant, non ex copia bilis,
neque ob cystis felleae dominatum: At
sane, quià fermentum stercoreum lan¬
guet. Non igitur fellis fermentum, aci¬
dum stomachi, in amarum: sed in salsum
mutat, ob rationes de spiritu vitae expo¬
sitas. Parcite teneriores aures, quod de
stercoribus agere debeam. Ostendam er¬
go quod sapor stercoris, fel excludat, u¬
sum fellis à Scholis inventum eludat, bi¬
lemque convincat figmenti. (36.) Puer qua¬
driennius lectum cacaverat. Flagra au¬
tem extimescens, suum stercus comedit;
signa tamen è linteis delere non poterat.
Quocirca interrogatus per minas, tandem
casum narrat. De sapore autem quaesitus:
dixit esse foetidi & subdulcis. Inter cae¬
tera enim, ex pisis olus commederat: con¬
querebatur autem indigesta pisorum pu¬
tamina, sive surfures esse acidos insigni¬
ter: Non enim est aequa vigilantia fer¬
menti fellei, super opaca, & stercorea in¬
digesta, quanta est super transparentia,
quaeque in cruoris dignitatem praeparan¬
da sunt. Casu superveni eodem die, &
sedulo sciscitatus sum, addito etiam pre¬
tio, an quae comederat, amara essent.
Respondit negativè. Et idem quod ante.
Item moniales alebant sat sobriè puellas
nobiles commensales; concionabantur au¬
tem jugiter, quod qui lautè comede¬
rent, cum divite epulone partes habe¬
rent: salvarentur autem soli, qui per o¬
mnimodam mortificationis abiectionem
comederent vilissima quaeque. Nobilis
ergo virguncula, salutis suae avida, prae¬
fata persuasione commota, proprium ster¬
cus edit, & infirmabatur. A parentibus
autem domum revocata est, ac tandem
casum narravit. Peritum fuit ab illo, cu¬
ius