855
ALIMENTI HUMANI. 215
jus saporis esset ac respondit esse foetidi,
& aquosè dulcis. Tertio. Pictor Bruxel¬
lensis, per intervalla furiosus: sub furoris
initio aufugit in nemus vicinum, ibique
longe à conspectu hominum, repertus est
dies, proprio stercore vixisse. Mox
domum relatus est, invisi illum, & sana¬
vit illum Dominus. Erat autem perfecte
memor omnium sub furore praeterito¬
rum. Interrogavi illum, an reminiscere
tur, cujus saporis esset stercus. Ait, sa¬
pit ut olet. Ac dein per gustus capitales
à me examinatus, respondit, non esse aci¬
dum, non amarum, acre, salsum, sed
aquose dulce. Imo dixit, quod quo sae¬
pius recomedisset, eo semper dulcius
fuisset. Interrogatus autem, qua de cau¬
sa stercus mallet comedere quam do¬
mum repetere? Dixit se toto surore ho¬
mines horruisse, persuasus proprio furo¬
re, quod homines quaererent illum ut la¬
queo perderent. Patet ergo, stercori non
inesse vel fellis guttulam: nam felle se¬
mel disrupto, utcunque deinceps piscis
abluatur optimè, conceptus tamen ex ta¬
ctu tantillo, fellis amaror nunquam de¬
ponitur. (37) Etenim si flavedo, fel proderet,
Infantium stercus maximè felleum esset,
quod à canibus tamen lingitur, quia la¬
ctis saporem aliqualem adhuc retinuit.
Quicquid autem in stomacho non plenè
subactum est: neque diaphani pulchritu¬
dinem assumsit, non speret in intestinis à
fermento fellis digeri, quamvis tingitur
colore flavo. Quia non itur ad secundum
aut tertium, nisi per absolutum primum.
Quicquid ergo opacum, & calore tin¬
ctum, in Ileo est, id totum proscribitur in
excrementum, & sub dulcedine quadam,
putrilaginis saporem acquirit. Non secus
atque fructus acidi, modico calore dulce¬
scunt. Quicquid autem antea acidum in
stomacho, id in duodeno salsum fit, &
sequestratur à stercore: sin verò acidum
aliquid perseveret, quod fellis sermento
resistat: statim sequuntur tormina, etc.
Putrescit autem humanum excremen¬
tum, quia isti loco praesidet fermentum
stercoreum. Indigestum autem, quod è
stomacho elabitur, etiam in intestinis non
digeritur. Integrum ejicitur, aciditatis
autem partem, quam in stomacho assum¬
sit, servat, ac subinde auget. Furfures
enim hinc, in pane sedem promovent,
propter acorem: alia vero magis acescunt,
atque tormina cieunt. A duodeno ergo
mox incipit chylus, suum salem acidum
volatilem commutare in salsuginem pa¬
rem, resolutam in cremore. Residua au¬
tem & corporalior Cremoris substantia,
in venis mesenterii à jecoris inspirato fer¬
mento sanguificationem exspectat. Lati¬
ce interim salso à renibus, trans hepar at¬
tracto, ipse committitur renibus, & vesi¬
cae ad expellendum. In vasis ergo Mesen¬
terii, incipit Tertia digestio, quae in jecore
terminatur. Cruor enim quamdiu in me¬
senterio est, nondum digestus, nondum fi¬
brosus, aut perfectus. Cruor enim mesen¬
terii, in dysenteria non concrescit ideo.
Alias verò disrupta stomachi vena, cruor
protinus in stomacho grumescit. (38) Fer¬
mentum enim hepatis, in tantum inclina¬
tur sanguificationi (est namque ejus mu¬
nus univocum & unicum) quod venae
etiam jure feudi, illam ab hepate, pro¬
prioque inde insito Archeo confirmante
retineant: ita ut cadaveri, dudum à mor¬
te, non coaguletur cruor in venis: qui
alias effusus, illico grumescit. Cremor
enim per intestina deinceps decurrens, sic¬
cior evadit, assuctoque in venas sursum ejus
liquido. Inde verò reliquum magis, magis¬
que, putrescit, adeo, ut cum ad fines Ilei
deventum est propemodum, iam non parum
liquidioris stercoris, sit generatum, quod
antequam saturate putruerit, ad mesen¬
terium rapitur, ut iotio permisceatur, ad
suos fines utile. Prout alibi de febribus.
Itemque de Duelech. (39) Quod flavum ster¬
cus. Scholae bilem & fel credidere: adeo¬
que è stercore, suam fundarunt demon¬
strationem, pro uno è quatuor humori¬
bus, & patuit ostium inde, ad miserandos
erro¬
Ee