216
SEXTUPLEX
DIGESTIO
errores,
&
nefandas
jugulationes.
Parum
enim
referebat
adhuc,
ignorata
tincturae
lotii
substantia,
falsam
Tecmarsin
exstru¬
xisse:
At
bilem
&
fel,
fecisse
humores
nostri
constitutivos,
omnium
morborum,
patratores,
flavam
nimirum
bilem,
eam¬
que
parùm
digestiorem,
finxisse
adustam
aeruginosam,
atque
inde
aridam,
&
retor¬
ridam
melancholiam:
fel
ipsum
autem,
es¬
se
cloacam
bilis
supervacaneae;
Cruorem
verò,
non
nisi
esse
corpus
artificiale,
con¬
nexum
è
pluribus,
quae
rursus
separata,
idem
essent
post
mortem
eorum,
quod
ante
in
vita:
non
autem
corpus
natura
matre
genitum,
per
veram
transmutatio¬
nem
chyli
in
univocum
cruorem:
atque
tandem
sanationes
instituisse,
circa
remo¬
tiones
causarum
patratarum,
quae
nun¬
quam
erunt,
aut
fuerunt
in
natura;
Id
sane
superat
opimam
ignorantiam,
&
ster¬
tores
facit
inexcusabiles
Scholarum.
Sed
mihi
obiicient
forsitan.
(40)
Venas
(dicis)
su¬
gere
cremorem,
è
stomacho,
in
intestina
lapsum:
ergo
idem
munus
competit
ve¬
nis
stomachi,
ut
attrahant
in
se
acidum
il¬
lum
cremorem,
absque
intercessione
fer¬
menti
fellei,
Id
est,
sine
mutatione
acidi
in
salsum.
Et
per
consequens,
somniarium
tuum
est
fellis
fermentum,
ac
inventum;
Imo
poterit
iusculum
enemate
iniectum,
ad
iecur
penetrare
inscia
felle
(de
juro
enematis
hanc
quaestionem
libro
de
fe¬
bribus
diremsi)
(41)
Respondeo:
Veterem
esse
Scholarum
abusum,
quae
ex
aequo,
eundem
usum
cunctis
tribuere
venis.
Quasi
venae
in
brachiis
diremtae,
trahen¬
do
cremori
incumberent?
Inprimis
os¬
tendi
iam
cruorem
in
venis
stomachi
esse
coagulabilem:
non
item
cruorem
Mesenterii.
Sciendum
deinde,
omnem
cremorem
acidum,
esse
venis
hostilem,
has
vero
nil
hostile
ad
se
trahere;
unde
sequitur,
venas
stomachi
nequicquam
de
cremore
sub
se
allicere:
&
cruorem
omnem,
antequam
à
venis
mesenterii
attrahatur,
tolerasse
manum
fermenti
fellei,
in
suo
intestinorum
stomacho,
Imo
quanquam
arteriae,
per
stomachum
dispersae,
sugant
spiritum
vini:
succum
tamen
nullum
hauriunt.
Nam
quorsum
traherent
arteriae
succum,
cum
indè
nil
boni
faciant
unquam?
cum
sanguificatio
non
competat
cordi:
sed
hepati?
cum
at¬
tractus
succus,
in
arteria,
necessariò
impe¬
dimento
esset,
&
corrumpi
deberet?
Si
itaque
arteriis
dos
sit
vitandi
noxia,
ac
saltem
trahendi
sibi
vitalia,
&
à
rerum
Domino
sibi
destinata:
An
venis
ista
dis¬
cretio
denegata
erit
in
stomacho:
Etenim
equis
malè
a
natura
consultum
foret,
qui
unico
haustu
contenti,
manè,
toto
dein¬
ceps
die,
stramine,
foeno,
palea,
avena,
vel
hordeo
vescuntur.
Siquidem
arida,
vel
exsucca,
situm
mox
in
stomacho
con¬
traherent,
si
venae
stomachi
potum
ad
se
haurirent.
Sitirent
toto
die
equi.
Potus
ergò
necessario
permanere
debuit
in
sto¬
macho
tantisper,
quod
finem
digestionis
futurae
ibidem
exspectet,
ne
acidus
liquor
in
venas
trahatur,
planè
hostilis,
nevè
se¬
micoctus
cremor,
ante
terminum,
à
ve¬
nis
sorbeatur.
Est
ergò
usus
venarum
sto¬
machi
alius,
quam
qui
est
mesaraica¬
rum.
Ideoque
ruit
obiectum
argumen¬
tum.
Quia
mesaraicae,
sunt
stomachus
jecoris,
&
non
est
alius
praeter
illas:
non
item
id
sunt
venae
stomachi.
Quae
saltem
nutriendo
stomacho
dicantur.
Denique
ubicunque
Pylorus
non
exactè
clauditur
(ut
contingit
longis
potationibus)
ut
sto¬
machus
continuò
fere,
infernè
filo,
tan¬
quam
mictitet,
stillando
in
intestinum:
In
febrientibus
verò,
quorum
pylorus
nimia
errat
strictura,
potus
quandoque
toto
tri¬
duo
perseverat,
atque
tandem
plus
unico
vomitu
rejicitur,
quam
biduo
sit
assum¬
tum.
Quod
sanè
pugnat
cum
eo,
quod
venae
stomachicae
succum
attrahant.
Sae¬
pè
mihi
contingit,
in
rheda
jacenti
supi¬
no,
quod
audirem
per
viarum
succussio¬
nem,
stomachum,
instar
lagenae
semiple¬
nae,
mihi
fluctuantem,
chylum
continere:
ivisse
autem
frequenter
cubitum
deindè,
absque
caena
ac
potu:
Imo,
quod
manè,
ut