855
ALIMENTI HUMANI 217
ut pridiè, stomachum sentirem. Quare
curiosulus, proritavi mihi nauseam, ac
evomui cremorem acidulum, copiosum,
diaphanum, sic ut dentes mihi prae acido
obstupescerent, & licet gravamen non
sentirem ante vomitum: à vomitu tamen
levamen percepi. Vnde observavi primò,
Quod si iam 20 horis, venae stomachicae
suxissent chylum, non potueram tantun¬
dem, adhuc à moderato hesterno prandio,
rejecisse. 2. Quod cremor acidus, à venis
non alliciatur. 3. Quod acidulus ille cre¬
mor, nondum è stomacho, esset dimissus,
non quidem vitio digestionis: sed errore
pylori. 4. Quod digestio differat ab
expultrice, si una perficiatur, absente alte¬
ra, aut deficiente. 5. Quod subinde di¬
gestio insontem culpam gerat expultri¬
cis, & vicissim. 6. Quod ut ego peccabam
minia clausura pylori: ita potatores pec
cant nimis negligenti obice pylori. 7.
Quin etiam initiis morborum, non rarò
rejiciuntur, quae triduo ante assumta sunt.
8. Quod non sit venarum stomachi, at¬
trahere cremorem. 9. Quod nihilominus
persistat doctrina, quae stultum fecit ene¬
ma, per anum iniici, ad alendum aegrum.
10. Quod supernum stomachi Orificium,
in febribus peccet, nimia apertura, ac
siti; Pylorus vero erret, stricta sui clausu¬
ra. 11. Quod in febribus peccet digestio
simul, & expulsio. 12. Quod clavis orifi¬
cii stomachi sit in splene, & Pylori, in
felle, propter duplicis fermenti sedes di¬
versas. 13. Quod situs ratio, pro splene,
& felle, sit ex ratione muneris. (42) Enimvero
Scholae ab uno extremo, ab ore, usque in
anum: alteroque extremo, usque in ca¬
vum hepatis, primam corporis regionem
extendunt. Ego vero, regiones, per di¬
gestiones conscribo, cum extra has, alio¬
quin ipsa regio sit ens rationis. Quid
enim digestionem attingit, excrementi
exitus? quid attinet ad stomachum, quod
ejus scoria secedat per anum? Non enim
stercus intestini, plus est stomachi excre¬
mentum, quam est sufor: Itaque si anus sit
primae regionis propter excrementum
stomachi: Ergo & cutis erit primae regio¬
nis ob sudorem, & vesica propter lotium.
Non ergo excrementum, non denique exi¬
tus hujus: sed sola digestio, regioni con¬
scribit limitem. Atque proinde totidem
sunt Regiones, quot digestiones. (43) Denique
officina sanguificationis, non ipsum he¬
par est in sui substantia. Quia & iecur pi¬
scium etiam illorum cruorem faceret:
sed cum tamen unumquodque generet si¬
bi simile: necesse esset, aut iecur piscium
rubeum esse, aut illorum cruorem esse al¬
bum. Quorum utrumque est falsum. Vn¬
de discimus, sanguificationem ipsam fieri
in suo jecoris stomacho, qui est ipsum vas
multiplex mesenterii. Alioquin hepar;
paucas nimis & exiles habet, pro tantae
molis succo, debitè perficiendo. Extra se
nempe, in venam cavam ultima cruori
perfectio sanguificationis inspiratur à
fermento jecorario. (44.) Putantque Scholae,
sanguificationem fieri per fotum actua¬
lem jecoris & cremoris: eò quod igno¬
rent, alias actiones, quam quae per atta¬
ctum diutinum, sive comprehensionem
contingunt. (45.) Ideoque & omne agens, ne¬
cessario pati debere, propter renitentiam,
reactionem patientis: eamque nostri in¬
teritus, esse causam inexcusabilem, ac
continentem, eo quod sensim radicalis
calor, (universa nempe, caloribus & fri¬
goribus attribuisse, ratum ducunt) rea¬
ctione patientium fatigatus, extinguere¬
tur. Quae duo Aristotelis axiomata, magis
locum in Mathesi, quàm in natura haben¬
tia, fefellere Scholas. Quod alibi abunde
probabo. (46) Ad scopum redeundo, concludo
tel & iecur perficere sua munia, non qui¬
dem corporali contactu, congressu, aut
commistione sui, nec denique amplecten¬
do, aut recipiendo intra suum gremium.
Ast fel dimittit suum fermentase Blas, in
intestina, & iecur, in venas mesenterii¬
Quas actiones etsi in Scholis insolitas, suo
loco demonstrabo. (47) Porro stupent Scho¬
lae, cur venti non transeant intestinorum
tuni¬
Ee 2