855
216 SEXTUPLEX DIGESTIO
tunicas in torminibus, dum tamen tanta
affatim liquoris congluvies, quotidie
trans intestina rapiatur in vasa mesaraica,
non cernantur tamen in intestino pori,
per quos tot liquoris indies, in venas pro¬
peret, imo nequidem quanquam à morte,
intestinum vento turgidum, fortiter, &
ad sui crepaturam usque comprimatur,
Quoties nimirum per calores, & frigora,
figuras, & artificiorum similitudines (quae
Scholarum sunt organorum, atque sacrae
Anchorae) rem non assequuntur: statim
admiracula; vel saltem, ad occulta rerum,
mysteria confugiunt, rei stupefactae ma¬
gnitudine vel insolentia deterritae cum
indaginis ignavia quiescunt, in admira¬
tione proprietatum occultarum. (48) Paracel¬
sus ad fabricam vitrioli medici, ex aere,
jubet decrepitatum salem, vesica suilla
suspendi, in abeno aquae fervidae, totum¬
que sic mox salem, dissolutum iri. Quo
iubet aeris laminas inungi, & nasciturum
in aere spondet vitriolum. Eram quidem
adhuc in Tyrociniis, sciebam tamen ex
Philosophia, salem non posse in sui pon¬
dere resolvi in aquam, absque sui substan¬
tiali transmutatione: hanc vero non pos¬
se contingere per aquae humectationem:
attamen ex altera parte, suadebat opposi¬
tum, Paracelsi authoritas. Quod scilicet
citra adjunctionem aquae, (frustra nam¬
que alias esset vesica) sal liquesceret in
aquam. Quapropter Tyro, temerarium
tanti viri assertum portentum, experiri de¬
crevi. At mox lento fervore, rex aeri a¬
quam in abeno, non multo minus salsam,
illâ, quae in vesica erat, cujus cervix ansa
cacabi erat alligata prominens extra aquam;
undè scivi aquam intra, & extra, vesicam
penetrare: vesicam nempe, sale, & aqua
calente perviam: non autem aere. Aquae
pluviae enim partes 77. resolvunt salis
siccati partes 23. ubi vero una de aquae
77. partibus evolat, crusta salis innatat
muriae. Frustra ergo per vesicam imperat
Paracelsus, quae commodius citra eam
fiunt. Idque praeter falsi suppositionem
adhuc. Ad verti itaque in fervoris gradu,
velicam porosam: non autem in nostrae
oeconomiae calore. Collegi hinc ergo,
per ductum venarum, intestina pluribus
scatere & minutulis poris, quam alibi:
quibus poris responderent alii, per du¬
ctum venarum pervii. Cremor ergo tran¬
sit intestina, partim sui imbibitione, prout
aqua salsa vesicam, partimque proprio
sympathiae suctu per praefatos poros, aper¬
tos quidem in vita (prout & in fervore,
aquae vesicam penetrant) clausos vero in
morte. At ventus, non humectando imbi¬
bitur ab intestinis, neque à venis fugitur:
ideoque nec hactenus intestina penetrat.
Idque potissimum, quod deficiat tractus
congruentiae, ac Blas motivum, quibus
ventus trahatur repugnatque trahendo¬
rum discretor. Venae ergo, inter dupli¬
cem tunicam stomachi dispersae, carent
praefatis poris: porosae saltem, qua exte¬
riore circumdatae tunica cruorem transsu¬
dant alimentarium. Adeoque culina sive
digestio stomachi propria est ab extra in¬
trorsum: coquina vero, quae in ejus cavo,
universalis fit, ibidem quoque tota con¬
scribitur. Idque, ne amborum digestio
confusionem pariat. Coquus nimirum in
stomacho duplex, unus ab liene, & alter
sibi proprius, diversas digestiones edit.
Porro acidum fermentum in stomacho,
dissolvit cibos in succum: sed fellis fer¬
mentum acidum chylum saliendo sepa¬
rat chymum pro cruore, atque inde sub¬
trahit laticem, urinam, sudorem, stercus,
flavum liquidum, & partes crassioris sa¬
burrae. (49) Nec est proinde digestio in sto¬
macho, formalis ciborum transmutatio.
Per exemplum: Magisteria namque apud
chymicos, corpus quidem rei liquefa¬
ciunt, aperiuntque cum quarundam fae¬
cum etiam segregatione. Non tamen
proinde involvunt sui transmutationem.
Prout neque sal resolutus à seipso exsicca¬
to, substantialiter differt. Eo quod idem
Archeus seminalis, utrobique adhuc prae¬
sideat. Sic nec in ovo, est formalis trans¬
muta¬