855
238 INVENTIO TARTARI, IN
destituit superficiem cadi, hoc autem in¬
dè acescere incipiens, nec reperiens obie¬
ctum in quod agat sibi vicinum: nisi tan¬
tum in fundo, illud ibidem sensim dissol¬
vit, sit nimirum aciditas ejus, sensim sta¬
bilitur magis. Atqui cum omne acidum
corrodendo velut ebulliat, hinc fit, quod
cum acidum quod circa fundum est, su¬
per faeculam egerit, indè assurgat aliud¬
que loco substituatur. (16) Lenta proinde est
tartari generatio. Ac nequit ergo tarta¬
rus affigi in fundo, ob inquietudinem
continuae ebullitionis illius. Quapropter
generosa, nec facile à fugiente spiritu
destituta vina, non promtè acescunt, nul¬
lumque aut paucum edant tartarum. (17) An¬
nosa autem Rhenana, flacescunt quidem
in gustus vinosi gratitudine, quatenus il¬
lorum acidum, in saece combibitum est;
attamen fiunt stomachica, quippe quod
illorum spiritus non sint absumti, ad sae¬
cum & aciditatis proportionem. Rubea
vero gallica, nisi faecem servaverint, quam¬
què ideo matrem sive nutricem ajunt,
propriam tincturam dissolvunt, suaque
aciditate eam combibunt: atque ideo bi¬
ma evadunt discolora, nisi valde generosa.
Est siquidem vinorum tinctura quoddam
corpus separabile. Generosa autem rubea,
quia tardius acescunt, ad plures servantur
annos. Alba vero holigophora, nisi à faece
sequestrentur, mox flaccescunt. Etenim
ablata faece, cum illorum acidulum non
reperiat obiectum quod dissolvat, manet
vinum in pristino suo statu. (18) Non est tar¬
tarus ergo vinum aut fex amplius; sed ex
ambobus constitutum neutrum. Quod
autem sic se res habeat, patet, quod tarta¬
ri plus dissolvatur in aquae pluviae unciis
decem, quam in vini unciis ducentis, ut¬
cunque bullitione agitetur. (19) Ob acidita¬
tem vini nempe, qua tartarus coagulatus
est. Denique unciae sex salis tartari, dissol¬
vunt uncias septem crudi tartari, eo quod
lixivium salis istius combibat aciditatem
tartari. (20) Quod autem tartarus constet fae¬
ce vini & non ex solo vino, probant Ty¬
pographi, qui vel faecem vini vel tarta¬
rum par sibi atramentum parant. Et u¬
trumque horum distillando, eructat simi¬
lem omnino odorem atque par oleum.
Tartarus autem non dissolvitur in aqua
frigida, eo quod fex vini in tartaro cingat
salem sic, ut frigida nequeat penitius pe¬
netrando dissolvere. (21) Itaque cum nativi¬
tas tartari non alibi consistat, nisi in suc¬
cis vinosis, spiritu vini actualiter constan¬
tibus & leyiter acescentibus, propter fu¬
gam spiritus intro. Cognoscant hinc Pa¬
racelsi Scholae, quam malè quadret tarta¬
ri speculatio, morbis etiam iis, quorum
ergo est inventus. Siquidem calculus no¬
ster, nullatenus aquis bullientibus solvi¬
tur. (22) Eo quod Tartarus potius inter sales,
sive succos sale coagulatos, quam inter la¬
pides sit annumerandus.
INVENTIO TARTARI, IN MORBIS
TEMERARIA.
1. Nullum morbum oriri à tartaro. 2. Insulsus Ga¬
lenus circa Lithiasis materiam. 3. Galenus in
hoc saepe deceptus. 4. Putavit calculum in nobis, per
elementum ignis indurari, in medio lotii. 5. Aliquot
ejusdem ignorantiae. 6. Appellatur ad judicem neu¬
trum. 7. Inexcusabilis humoristarum torpor. 8. Expli¬
catio dati. 9. Paracelsus accessit propinquius ad lapi¬
dum naturam. 10. Sed cespitando etiam lapsus. 11.
Recantat Paracelsus. 12. Prorupit ejus temeritas, ex
ambitione Monarchiae. 13. Stoliditas comes ambitio¬
nis. 14. Paracelsi nutans inconstantia. 15. Per Me¬
taphoram microcosmi, deceptus. 16. Occulta ejus
iactantia. 17. Par Aristotelis ausus. 18. Microcosmi
metaphoram distare à veritate. 19. Paracelsus non
sat fisus invenio tartari. 20. Duae ejusdem inscitiae
demonstrantur. 21. Ortus morbi haereditarii. 22.
Utroque extremo erratum esse in Scholis. 23. Agre¬
stis est Paracelsi Philosophia de Tartaro. 24. Proba¬
tur error illius. 25. Incongruentiae Paracelsi. 26. Pa¬
racelsus ignarus formalis transmutationis rerum. 27.
Pergit stolide.
Quan¬