855
MORBIS TEMERARIA. 241
omnifariam & plene, totum ad amussim
universum exprimere, atque reipsa conti¬
nere in omnibus differentiis terrarum,
montium, fontium, lapidum, fodinarum,
plantarum, piscium, avium, quadrupe¬
dum, reptilium, stellarum quoque, cum
omnibus proprietatibus, motibus, tem¬
pestatibus, morbis, defectibus, & alterita¬
tibus eorundum. (16) Asseverans, nisi hoc
penitus funditusque sciamus & creda¬
mus, scienter, perspicaciter, distinctè,
certissimè, profundissimè, propriissime¬
que, in unoquoque creatorum nos fore
inhabiles ad Philosophiam, ad exercen¬
dam medicinam, vel ad disputandum con¬
tra suas hypotheses. Quinimò hanc par¬
ticulam indubiam, opticamque scientiam,
decuplo facilius addisci ait, quam insalu¬
tiferum latinum. Quo elogio apud suos
creditur, horum scientia praefulsisse, qui
nupero orbis testimonio incurabiles
morbos solus expugnavit. (17) Sic & Aristo¬
teles, ad Philosophi autonomasiam àspi¬
rans, sprevit contradicentes suis & falsis
quidem initiis. Non secus atque nigro¬
mantici sibi fidem poscunt, citra demon¬
strationem. (18) Sit aeterna Domino meo laus,
& gloria in omni benedictione, qui nos
non ad imaginem impurissimi mundi; sed
in typum divinae suae imaginis plasmavit,
in filios electionis & cohaeredes, suae id¬
circo gloriae per gratiam adoptavit. Do¬
lenda certe, atque nimium miseranda il¬
lius similitudinis esset conditio, quae nos
subter legem omnium calamitatum hac¬
tenus subegisset, à creatione usque adeo
& ante peccatum dumtaxat, ut tam ab¬
iectae rei sculptrum essemus: quasi mun¬
dus pro seipso, non autem pro nobis tan¬
quam fine ultimo conditus esset: nos
autem pro mundo, cujus nimirum tantum
icones essemus: deberemus nimirum cal¬
culosi fieri, ut saxa & rupes repraesente¬
mus. Adeoque omnes omninò essemus
calculosi ex aequo, leprosi, etc. Vel non
omnes aequaliter microcosmi. Enimvero
cum simus ex creatione, id quod sumus, &
calculus fieret, ut rupes repraeesntemus:
Iam mors & morbus erant ante in nobis,
quam esset praevaricatum. Facessant hae¬
reses. Neque enim caducum omnes pa¬
timur, nec qui eo laborant illum habent,
ut quandoque tonitru vel terrae tremorem
aut suae inconstantiae ignotum aeris Lo¬
rind repraesentemus. Nunc autem si hu¬
ius saltem tantillum verum esset, utique se¬
cundum iustitiam qui patitur damna, de¬
beret quoque percipere utilitates Micro¬
cosmi, usque adeo, inprimis volare debe¬
remus: cum rationabilius sit, nos aves
referre citius, quam saxa, aerísque aut
aquae procellas. Facessant ergo è natura
sensus allegorici & morales. Natura per¬
tractat entia, qualia revera & actu sub¬
sistunt, in entitate substantiali, ac pro¬
fluunt à radice seminis, usque in tragoediae
epilogum. Nec aliam interpretationem
admittit, quàm per fieri & esse, ex causis
ordinatis. (19) Adverto etiam, Paracelsum
invento Tartaro, ac in morbos introdu¬
cto, nondum sat securum stetisse: siqui¬
dem etiam Tartarum, primis nostrae con¬
stitutionis initiis immiscet, adeoque nec
ipsa rerum semina, à tartaro eximit: sed
radicaliter intime, atque poenitissime
Tartarum seminibus immistum vult, quo
morborum hereditariorum seminarium
inveniat. Cujus denuo mistionis oblitus,
ridiculum dicit. (20) Mulierem inquit, à virili
spermate conceptum tartarum separare,
in se rapere; recondere, & velut anatomi¬
zato semine, se tartari illius heredipetam
constituere. E converso, nunquam vini
spiritum sic per circulationes possibiles
depurari, quin non adhuc in se suum
contineat Tartarum. Quasi Tartarus fo¬
ret universi radix praecipua, vel illi imme¬
diatus comes. Ego vero scio, si quid pe¬
regrini materialiter in semine est, nul¬
lam sequi generationem. Denique, quod
semen Adami, materialiter in Paradiso
paratum, non generasset perfectiorem
prolem, quam deinceps quod à lapsu fa¬
ctum fuit in illo. Probant id inprimis
Cain,
Hh 2