855
ALIMENTA TARTARI INSONTIA 245
sui materiam, quae liquor est, quam nem¬
pe habebat antequam coagularetur; (7) Nec
credendum aliquod corpus esse hodie, cu¬
jus materia non sit ab initio creata; nec
post primum sextiduum aliquid in cor¬
pore fuisse vacuum, quod nova deinceps
Tartari creatione post peccatum, fue¬
rit repletum. Multoque minus, quod Deus
Tartarum nobis in tribulos & spinas
creasset, quem Protoplastus, & capitalis
transgressor, non multo magis principa¬
liter, originaliter, & capitaliter sensisset,
& consequenter omnes pariter morbos,
quos inde oriundos comminiscitur Para¬
celsus. Cum Deus non sit personarum
exceptor: sed iustus atque serverus vin¬
dex, pro meritis uniuscujusque. (8) Deni¬
que plurima me impediunt credere, Tar¬
tarum aliquem proditoriè in nos ingredi,
quodque licet nostra digestione ritè sit
subactus & transmutatus, postea tamen
suae malignitatis memor, sese à boni ali¬
menti consortio sequestret, retineat anti¬
quam suam nocendi inclinationem, &
antiquas coagulandi hostilitates. Enim¬
verò quantumvis Adam non peccasset,
non tamen proin vinum absque tartaro,
lac absque caseo; fluvii citra lapides, &
cibi absque excrementis fuissent. Sterco¬
rum nimirum emunctoria erant antè pec¬
catum nec destinata, ut saltem post prae¬
varicationem suis usibus servirent. Sanè
ipse vini tartarus, hunc inventorum tar¬
tarorum primus delusit, nescium, quod
ille tartarus ex creatione, tanquam uti¬
lis atque bona creatura provenisset, ha¬
bens proprios fines, iuxta intentionem
Dei. Quanto magis, quod hic tartari
morbosi inventor fateatur tartarum, vi¬
no praestantiorem: excrementum au¬
tem non sunt praestantiora corporibus,
quorum sunt recrementa. Saltem non est
rationabile magnam virtutem possideat
ens, quod à peccati maledictione emer¬
sisset in natura. Sin autem corpus in¬
quantum coagulabile tartarus sit, iam
totus universus ab hoc creatu [sic] non erit im¬
munis, quin sit filius maledictionis &
non creationis. Denique vini tartarus,
ebullitione aquae resolvitur, atque eva¬
porata aqua, rursus in pulverem concre¬
scit, qui tremor iam dicitur. Ast semel
nostra subactus digestione, non amplius
dein in pulverem coagulatur. Prout eo¬
nim aquae bullientis est dissolvere: ita
digestivae opus est, transmutare. (9) Impii
ergo consilii Medicus esset, qui tartarum
potandum daret, si intus iterum coagula¬
ri posset, atque proditur vasis adhaereret.
Etenim si absoluta digestione quicquam,
retineret vim coagulandi pristinam, at¬
que eatenus aliquot morborum centu¬
rias pareret, id omni praerogativa ipsemet
vini Tartarus esset, sub cujus signo iam
caeteri sua dedere nomina, penes Paracel¬
sum: Atqui vini tartarus, à digestione cae¬
terum non coagulatur amplius in pristi¬
num, quinimò spem omnem indurationis
seponit, adeò ut muccagines è stomacho
detergat: ergo multo minus tartari cibo¬
rum id poterunt. (10) Porrò, si quis è terra
tartarus in cibos ingressus in nobis rur¬
sum coaguli terreni hausta concilia resu¬
meret, Is sanè prius in herbis & pecori¬
bus, adeoque in cibis ipsis easdem trans¬
mutationis leges subiens, aut tartari in¬
star, ab iisdem relegatus & separatus fuis¬
set, vel alioquin in illis agrestem coagu¬
landi naturam amisisset: Atqui cum in
cibis, istam indurandi proditionem, non
exercuerit, neque tartari proprietates re¬
tinuerit aut habeat: quo pacto quaeso,
eam potius in nobis resumet, quàm prius,
dum herba, aut postea dum pecuina caro
fieret? Quomodo enim suae proditionis
obliviscetur prima sui transmutatione in
herbam, & secunda dein in belluam, eam¬
que tertia sui transmutatione, prius repe¬
tet in nobis, cum olere, cum lacte? Ve¬
rum si formaliter transmutatus fuerat,
tartarique esse, atque proprietatem ami¬
serat, dum spiritum vitalem & substan¬
tiam brassicae, graminis, lactis & carnis in¬
dueret, vereque vitalis factus in hisce,
deposita