855
246 ALIMENTA TARTARI
deposita feritate Tartari, quomodo in¬
quam, & unde coagulandi Tartari mor¬
bosi, in veniet in nobis sua antiqua & im¬
mutata principia? vel si non deposuerit
Tartari proprietates, dum herba, dum
chylus, cremor, sanguis, ac tandem, lac
fieret: quare se non ostendit hostem pa¬
lam: Nec enim Philosophia permittet,
quod & Tartarus simul & brassica esset,
aut tandem sanguis vivens & simul Tar¬
tarus. (11) Quocircà, si Tartarus suam amisit
essentiam, atque in alienam abivit, non
potuit suam retinuisse multoque minus,
à privatione ad habitum, potius in nobis
transiisse, quam in herbis, quam in brutis.
Tandem si sit Tartarus realis in rebus, cer¬
tè is esset perseverans, per omnes corpo¬
ris transmutationes, nec à sublunarium
potestatibus quicquam patiens, qui tot si¬
bi invicem transmutationibus succeden¬
ribus, nil prorsus pateretur, nisi à solis
nobis sumtus. Ast hoc, est absurdum,
excrementis aliquid perpetuitatis dona¬
re, quod illorum enti puro non esset fa¬
miliare. Imo vel ager, quarta vice rapis
in eo natis, stercoratus fructus proferret,
nullo prorsus Tartaro onustos, vel absur¬
dum est, quod tertia, aut quarta vice,
saltem Tartarus se manifestaret, anteà
occultus. Porro si unumquodvis crescens
proprium ac inseparabilem in se Tarta¬
rum haberet, ut in nobis dumtaxat: non au¬
tem in brutorum lacte, & sanguine, fiere
Tartarus ex destinatione; necesse esset
Tartarum, à Creationis exordio & non
ab increpatione peccati incoepisse. Sin
autem Tartarus, non aliis creaturis, sec
nobis saltem Tartarus fieret: Iam esset
cius origo super naturalis, nullusque
morbus naturalis: sed omnis morbus mi¬
raculo oriretur: essetque nostra digestio
vilior ac vita brevior quam vilissimae be¬
stiolae. Cuius nempe digestio ad veram
transmutationem est, illorumque respe¬
ctu omnes Tartari ciborum permaneant
miraculosè in prima materia immutati.
Hoc inquam destruit Philosophia, do¬
cens, nunquam fieri transmutationem
absque morte, & occasu prioris entis, &
termini à quo, destructione, ne scilicet
unica res consisteret simul in duobus ter¬
minis esse. Vt enim herbae succus cruor
fiat, necesse est, prius perire essentiam
sanguinis herbalis, cum proprietatibus
Archei sui, & hactenus etiam perire o¬
mnem Tartarum, in transmutatione re¬
rum singula. Quid si lapides in cerasis,
persicis, mespilis, piris, etc. Sint fru¬
ctuum illorum creati Tartari, sanè debuis¬
sent potius deduci in tartarorum scenam,
& in morborum causas, quam ipsemet
vini Tartarus. Qui in aqua bulliente re¬
solvitur. Medicae quoque Scholae, ne¬
quam, & perniciosae essent, quae ejusmo¬
di fructuum putamina, pulvere tenus
suis propinant aegris, quatenus quicquid
per nostras liquesceret digestiones, tar¬
tarum contineret, nostrosque calculos
propterea necessario augeret. Quinimo,
dato Tartaro in causam morborum, neces¬
sariò nucleus, sine putamine in ceraso,
antè peccatum fuisset, adeòque omne crea¬
tum à peccato deinceps esset immuta¬
tum, usque ad scientias & ideas semi¬
num, prioremque indolem, & figuram
exuisset ac modo cresceret ex maledicto,
non autem virtute benedictionis. "Cresci¬
te & multiplicamini". Frustra itaque ejus¬
modi fructuum testae, tanto decore or¬
nantur, providentia signantur, servant¬
que specificam identitatem ubique, si
excrementorum sive Tartarorum sint
proles, atque reliquiae si non sint opera
destinata seminum; sed accidentales tar¬
tari structurae. Sic quoque trans cerasi sti¬
pitem (exiguum sanè filum) liquor mea¬
ret, tantae indurationis futurus tartarus,
qui in caudice, aut corpore cerasi, sui ne¬
quicquam concrevisset, at saltem circa
nucleum. Quinimo Naturae destinatio
potior est, & prior circa pellem, & puta¬
men cerasi, quam circa succum vinalem
eius. Adcóque natura excrementum in¬
tenderet, antè rem ipsam. In nobis vero,
solo