855
INSONTIA 247
solo dentium contactu, mox tartarus in¬
duresceret. Insigni quoque scientia tar¬
tarus polleret, quod nondum per plantam
assumtus vagatur, nec etiam dum à bruto
masticatus conteritur; sed penes solum ho¬
minem in tartarum formaretur, alibi ve¬
rò coagulari nolit aut nesciat. Equidem
si in fructibus, tartarus suas non sequatur
destinationes: sed prius tantum in homi¬
ne; vix credam, hoc mandatum ipsi di¬
vinitus injungi, dum cibo tenus in nos in¬
trat. Sed potius, si quicquam ciborum,
à proscripto consueti in natura intus de¬
generet, id vitium nostrum esto: non re¬
rum tartaro gravidarum. Sin autem in re¬
bus tartarus lateret, error esset in Archeo,
ex inscitia legum naturae suae. (12) Absurdum
id esto. Negare videlicet per digestio¬
nem posse digestum atque transmutatum
à pristino vultu & propensione sui semi¬
nis mutari in naturam digerentis. Enim¬
verò ex unico & homogeneo succo qua¬
dringentae herbae ac totidem diversae ar¬
bores opiparè nutriuntur. Non quidem
quod ex similari illo succo pro ligno se¬
paretur id, quod plus resinae & fortioris
coaguli continet, totidemque ex eodem
succo terrae separationes fiant, quot di¬
versitates in praesatis plantis. Absit. In¬
dignum id Archeo, qui plenariè novit
minus vitae suae mediaque sortitus est
ad perficiendum quae sibi sunt agenda in
materia sibi substrata. Etenim ex semi¬
nibus nil quicquam separatur pro radi¬
ce, caudice, solio, carne, osse, cere¬
brove. Diversitas membrorum non tra¬
hitur ex veritate univoci liquoris. Non
enim. Archeus indigus est pauculae &
imperceptibilis diversitatis illius in semi¬
nibus, penes quem pendet omnis alteritas,
& cujus videlicet praeexsistentis disposi¬
tionis ipse Archeus principalis & unicus
faber est. Ab eodem scilicet Vulcano
dimanant rerum diversitates, non minus
quam diversitatum proprietates. Alias
namque Archeus non esset transmutator:
sed tantum maturator & coquus. Non¬
nè enim lignum fuit succus in sui initio?
adeoque merus herbaceus liquor induru¬
it vi seminali? non autem praeexsistente
duritie in materia. (13) Absurdum quoque
istud Paracelsi, quod etsi non actualiter
exsistant materiales dispositiones mem¬
brorum heterogeneorum causae, saltem
insit spiritualis idea humana pani, sine qua
cibus non verteretur in alimoniam. Hanc¬
que ideam vocat anatomiam essatam,
eamque arte visibilem jactitat. Arbitror
in eodem pane sic una fore, ideam passe¬
ris, carpionis, suis, bovis, canis, equi,
simiae, &c. Quae ideae penetrarent huma¬
nam in eadem buccella panis, adeò ut Pa¬
racelsus non ostenderet ideam humanam
semper, quin subindè suillam offerret: ni¬
si spiritualis separator adesset, qui ideas
caeteras ab humana quoties vult, remove¬
ret, qui nempe se visibilem in idea huma¬
na, quibus vult, patefacit. Apage cum
seriis nugis in Medendo. Porro fabâ satâ
sub lucem mox prodit faba, nec amisit par¬
tes heterogeneas in radicem, caulem,
germen & folia propagandas. Sed dato
quod in rerum seminibus fieret separato,
iuxta constituendarum partium varieta¬
tes, quanto ergo curiosius Archeus invigi¬
lavit separandis Tartaris è cibo? (14) Verumta¬
men si detur Tartarus aliquis in cibo, il¬
le sanè nunquam in venas intromittetur,
nisi dum in verum chylum fuerit conver¬
sus, Id est, Postquam desierit esse Tarta¬
rus. Ideoque sublata coagulatione non
est amplius materia tartarea: alioqui to¬
tus universus nil nisi Tartarus esset. (15) Ado¬
lescens enim quidam nobiscum Caleto
solvens, dies octodecim integros navi¬
gavit Bilbaum usque, atque indies non
minus edebat quantum sex diebus in ter¬
ra comedisset: semel autem nono, at¬
que iterum decimo octavo, ad exoneran¬
dam alvum secessit: excrementum autem
vix superabat duorum ovorum magnitu¬
dinem. Vnde infero tantum ciborum
molem mutatam, & consumtam in suc¬
cum: Mox alendo difflabilem. Si itaque
cibi
Ii