855
INSONTIA. 249
gravis, fieri ac bibi à calculoso sive in
Lithiasin prono, non utique tamen proin¬
de hic erit à calculo immunis, eo quod
suus potus non habeat nisi materiam ci¬
balem, non autem tartarum potuum.
Quocirca si Paracelsus fabulas non dicta¬
vit, nunquam illa cerevisia suppeditaret
materiam calculo. Imo Tartarus (quem
fingit) in granis cerealibus, amitteret
suam proprietatem cibalem, coagulandi
se procul, & assumeret proprietatem tar¬
tari potus, sola sui coctione. Et per con¬
sequens, idem accideret pani ignem
experto, ut & cibis reliquis, essetque re¬
gula praefata Paracelsi dumtaxat pro ci¬
bis crudis, Adeo ut qui solis coctis vesci¬
tur, non esset aptus pro lapide dentali.
Quasi qui bibit aquam puram distillatam,
non esset subnoxius calculo? Quod, de
Imperatore Frederico tartarum horrente, ipse
Paracelsus negat: vultque & aqua pura,
coctaque potos, tartaris subnoxios, eo
quod aqua bullita semel facilè putrescat.
Putredo ergò, cuius ratione Tartari sa¬
tiscunt, iam tartari mater fiet, quae unica
alias solet coagulatorum esse inimica.
Quasi vero decocta sive iuscula carnium,
aut non essent putredini obnoxia! aut
insalubria quatenus bullita! aut Tarta¬
rus in aquis non coctis balsami loco esset,
Cur ergo Paracelsus praeservati va prae¬
scribit, pastu singulo masticanda, ne tar¬
tarescat potus, si hic amiserit tartarum
per ebullitionem? vel si per ebullitionem,
aqua nil passa fuerit; cur illam ait insalu¬
brem, cito putrescibilem, & anhelitus foe¬
tentis causam: Quod si lotium fiat è po¬
tu, ciborum mistione saturato; quomodo
ergo vult calculos renum, & vesicae, ex
solo potuum tartaro, non item & ex promi¬
scuo tartaro cibali: An fortè dicere inten¬
dit, neminem mejere cibos solidos? At stul¬
tum id, si serio dicatur. Si vero, illam esse
velit potui proprietatem, ut Tartarum,
eo duriorem efficiat, quo longius delatus
fuerit. Atqui saltem tum male contra ci¬
borum tartaros distinguet Tartarum po¬
tuum. Cum cibalis, aequè benè immisce¬
retur, atqui innati potibus Tartari, si qui
essent. Quid enim iter aut mora darent
tartaro potus? aut quid hic acquiret
decurrendo pro sui induratione? Siqui¬
dem calculus non à calore, cursu aut dige¬
stione coagulatur (ut suo loco patefiet)
sed à seminali radice, interni sui coaguli.
Necesse ergo esset, quod Tartarus, mi¬
nus exquisite cibis; quam potui inhaereret:
Inprimis huic contradicit cerevisia; quae
etsi aqua constet, non Tartarosa: tamen
non minus calculos, & lapidem dentium
gignit, quam aqua simplex. Secundo
contradicunt aquae, quae cadendo, mox
ad obvia quaeque lapidescunt, eoque mi¬
nus, quo longius, à sui scaturigine de¬
flexerint. Quapropter cum sub digestio¬
ne, contingant recrementorum separatio¬
nes, quae digestio deest fluenti aquae: po¬
tus certè sub primo digestionis examine,
omnem exueret calculum, longeque du¬
rissimum atque sincerissimum. Ac ni¬
mium laxè Tartarus in cibis appenderet,
qui sola masticatione, quamprimum den¬
tibus se affigeret, seque è cibis segregaret,
in quibus per tot annorum circulos, &
formarum (in plantis, belluis, lacte, etc.
metamorphoses, clanculum delituisset an¬
tea. (20) Sed sodes, quaenam vis separatrix
inest dentibus, quae nuda molari contri¬
tione ciborum, nedum Tartarum in sanis
desumeret extra cibos: sed & simul gros¬
sum à subtili & durum à minus solide
indurabili sit segregando? Quod si hoc
non evenit, partium tartarearum seque¬
stratione & electione: ergo totus cibus
ejusdem esset conditionis, & quicquid ci¬
borum est, id totum adaequatè esset tar¬
tareum. Hactenus ergo Deus secit mor¬
tem, & non omnia quaecunque vidit, erant
bona, si omnes cibi Tartari & excremen¬
ta sint. Quare saltem ollae culinariae non
affigunt dentalem tartarum, ad crassitudi¬
nem aliquot digitorum? dumque foeti¬
dum atque olidum pro more dentium?
Quomodo enim Tartarus ciborum, solo
morsu
Ii 2