855
IN POTU. 251
maduit, detentaque est intra istud holo¬
fericum. Quinimo derasa ista sorde, abs
lingua non acquirit tamen duritiem lapi¬
dis dentalis, quocunque demum tepore
arescat. Foetet quidem nec tamen omni¬
no pro odore cadaveroso lapidis denta¬
lis: Nam si mox à pastu, lingua abradatur
scalpro, vel duriore fricetur linteo: manè
quidem minus mucilaginis, iterum abra¬
des: sed non proindè minus olidae. Simi¬
le invenies de dentibus. Intellige ergò
hanc linguae saburram, non ex solis cibis,
sed ex saliva, linguaeque recremento na¬
sci. Si enim cavo dentis detentus cibus,
idem cuius recrementum in linguae tuni¬
ca est imbibitum, pernoctaverit: foetidio¬
rem longè halitum exspiravit, quam prae¬
fata linguae abrasa mucilago. Sic quoque
inter gingivas & maxillam, utut a coena
os ablueris, singulo mane, alba quaedam
mucilago coacervatur, quae inde per lin¬
teum abstersa, & assiccata, olet proprio
foetore. Obliquè ergo transcundo, anno¬
tabo, hanc linguae mucilaginem, potissi¬
mum esse causam, difficultatum in fauci¬
bus orientium, consequenter quoque, his¬
ce malis, subnoxios, se liberasse frequen¬
ti scalpro, ut à singulo pastu videlicet at¬
que mane linguam scabant. Partes siqui¬
dem tenerae atque vicinae hanc horrentes
mucilaginem dum putret, excandescunt,
horrido sibi contagio, ideo phlogosin te¬
nuem accendunt, ob praesentiam sibi ho¬
spitis exotici. Non est autem dentalis ille
lapis, filius salivae, aut ciborum: cum
neutra, nequidem utraque simul, unquam
queant coagulari, in ejusmodi duritiem,
multoque minus in odorem adeo puti¬
dum, infectantem decies millies quoti¬
die, totam oris putidique anhelitus au¬
ram. Dudum mecum admiratus, genera¬
tionem tam frequentem, olidam manife¬
stam per tot secula & virorum ingenia
ignotam mansisse. Pavens itaque inge¬
mui, quid ergò circa abstrusiora, à Scho¬
lis actum esset! Dicam quid me rerum
Magistra docuerit: In ore, nil versatur
praeter salivam, cibum & potum. (23) Denta¬
lis autem lapis ex nullo horum est; sed
primo ortu est albae muccaginis instar,
quae cras flavescit pallida: inde tan¬
dem in duritiem lapidis vesicae accre¬
scit dentibus, à quorum gingivis inci¬
pit lutea, & in dente non rarò nigris ma¬
culis manifesta, imo & cariosum at¬
que nigrum dentem efficit. Adeo quod
totius corporis durissimum, atque sic¬
cissimum (id est dens) citissime etiam
putreat. Cognovi quidem, quod cibo¬
rum ac salivae mucilago concresceret:
at nunquam in lapidis consistentiam.
(24) Notandum ea propter dentem, nedum
in sui fundo sire radice nutriri: sed et¬
iam lateraliter, ex ipsis gingivis. Te¬
stes sunt ipsae gingivae cruentae, vel mi¬
nus sanae, dentibus non aptè cohaeren¬
tes, quod caveas sive fossulas, ad den¬
tem male nutritum, abinde ab suae indis¬
positionis exordio, relinquant, den¬
temque nigrore, extravenati sui cruo¬
ris tingant. Tum postremo etiam, quod
dens, subter gingivam, acutissimi sit
sensus, quo extrà eam caret. In tan¬
ta ergo sensus vivacitate, dens vivit,
ideoque & nutritur. Excrementum ita¬
que gingivarum, ut erat ex praepara¬
to cruore, pro nutritione dentis; ita
quoque aliqualem suscepit determina¬
tionem sive potentiam dentalis duriti¬
ei. Quod sane dentium excrementum,
ubi muccaginem ciborum & potuum
combibit, mox quoque festinat indure¬
scere ad destinatam duritiem. Quod e¬
nim libro de Lithiasi, de semine petro¬
so, adeoque de petrescentia, sive modo
fiendi in lapidibus dixi: Id quoque non
incongruè denti, pro fabrica lapidis den¬
talis, totaliter convenit. Semel enim si¬
gillum coaguli, semenque lapidescen¬
tiae pro dente suscepit, quod etsi recre¬
mentum iam factum esset, adhuc retinu¬
it: non quidem ut Tartarus proinde es¬
set; sed à determinatione Archei, qua iam
ad dentificationem destinatum fuerat.
Cuspi¬
Ii 3