855
252 ALIMENTA TARTARI
Cuspidalis gingiva autem optimae sani¬
tatis ibidem signum est, ac ideo vix den¬
talem lapidem creat. Etenim usque in sui
finem denti contigua gingiva non admit¬
tit dentem parere excrementa, sed den¬
tem conservat. Prout detectus gingivis
dens facile dolet, putret & lapidem affi¬
git. Oculi enim ichor plorant, quod ma¬
nè in palpebris succinum refert, quodque
hactenus Germanis Augstein per similitu¬
dinem dicitur. Aurium vero excremen¬
tum instar flavi unguenti nervorum pun¬
ctionis magnum solamen. Non ergo in¬
solitum est, dentes proferre excrementum
hocque olidum è putido cruore resolu¬
tum cadaver. Siccatur namque muccago
è cibis linguae impacta, nec petrescit nisi
admista fuerit excremento, quod inter
dentem & gingivam insensiliter prorum¬
pit. Id enim ut est; dentis excrementum,
duritiei determinationem hausit ab ini¬
tio. Adeoque crustae lapideae specie illu¬
dit denti adnatum. Observavi quoque
dentem accrescere usque in annum qua¬
dragesimum vera accretione. Nam qui
oppositus est denti evulso attritionis pe¬
nuria suam seriem superat, ac in opposi¬
tam intrat, usque in praefatum terminum.
Dens igitur, postquam crescere desinit,
vix indigus alimento, vel pauculo (eo quod
sit substantia vix difflabilis) tum ergo gin¬
giva pluris recrementi ferax est plusculum
alimenti rapit, cruenta fit, tumidaque mox
minuitur, ac velut cariosa evadit. Hinc
enim crebra Odontalgia, caries, cavitas
atque putredo, praecipuè quibus in iuven¬
tute mox tempestirè accretionem suspen¬
dunt. Dentes ergò, ut peculiari vivunt
oeconomia, ita & suas habent aetates, quas
sic notanter distinguo. (25) Dens enim qui
post octennium hominis candorem vitri
opaci, (quod à colore lactis, "Lattimo"
Artifices vocant) vel lapidis limacis re¬
fert, adolescens est. Splendidus & poli¬
tus est color albus. Deinde sensim palle¬
scit: mox dein surdè albescit, tanquam
ebur. luventus est dentis. Tum postea
obscurè pallet, ut in syncopizatis & de¬
functis virginibus spectatur. Estque ejus
aetas virilis. Atque tandem pallidè flave¬
scit, ossis instar pristinumque amittit nito¬
rem. Senilis tum aetas dentis incipit. Quan¬
tum enim distat cartilago à membrana,
unguis à cornu tantundem quoque dens
ab osse differt: frequens autem est odon¬
talgia, dum decrescit gingiva, & dens ossi¬
color est. Postremò autem dens cariosus,
cavus, niger, verminosus & olidus est ae¬
tas caduca dentis. Proinde frigidum den¬
tibus hostile. (26) Nam senium eorum accele¬
rat. Pilorum canities senium eorundem
arguit, etiam praeter hominis senectutem
unusque pilorum, dudum ante alium ca¬
nescit. Sic & senescit dentium unus prae¬
alio. Vnde conspicuum est. Dentium
unumquemque propria vivere quadra.
Australes borealibus dentes habent niti¬
diores: fruuntur quippe aëre dentibus
benigniore. Puerorum dentes ante se¬
ptennium facilè cariem sentiunt, quia à
succrescente alio propulsantur è forea ali¬
mento privantur, & excremento dentali
onerantur. Iuxta taesionem ergò gingiva¬
rum dentium taesio; ab excrementi nem¬
pe pluralitate & feritate est aestimanda.
Non secus atque cerebrum oblaesum plu¬
rimum mucci & quaevis alia pars incom¬
modata, sordes multas accumulat: sic
dentes horumque nutrices partes, si sint
oblaesae, non modicum lapidescentis, ac
putidi recrementi obtrudunt. Quia verò
istud excrementum non est tam ciborum
exuvium, quam humanum excrementum:
Ideo omnibus nationibus peraequè puti¬
dus lapis dentalis. Qui Paracelsum cir¬
cumvenit, Tartarique suspicionem in no¬
bis auxit. (27) Hinc igitur manifestum, cur ex
eadem urina idem lapis in renibus pri¬
mum friabilis concrescat; & in vesica
deinde longè durissimus. Non quidem
quod in urina sit Tartarus, qui quo longi¬
us delabitur, eo sit durior. Puerile istud
est. At sanè quilibet succus petrificabilis
suam habet determinatam & non alienam
duri¬