855
260 CUSTOS ERRANS.
sequens, id causari ob stationem intem¬
peratam. Quae si occasionaliter laedat ce¬
rebri digestionem: id erit, vel per totum
cerebrum, vel in inferiore ejus plano, quà
frigus ferit. Si per totum noxa sit, laede¬
rentur unà cunctae cerebri functiones,
imaginatio discursus, &c. Quod est fal¬
sum. Nam denotaret ambientis superio¬
ritatem super spiritum, functionum o¬
mnium fontem, atque rectorem. Debe¬
retque tum muccus fieri & descendere
à cunctis intimis, connexis, minimisque
cerebri particulis, & non tantum ab iis,
quae immediatè ab intrante quatiantur
aere. (4) Unde liquet; muccum esse dum¬
taxat excrementum infernarum partium
cerebri, degeneratum ex totalitate ali¬
menti, priusquam aleret. Non autem
esse excrementum, digestionis ultimae
superstes, quod roris modo, per minima
dispergi in partes solidas asserunt. Nam
& hoc, à cerebro non minus, quam à toto,
aequaliter vapore tenus exhalat. Si ergo
muccus naturaliter à causis occasionali¬
bus externis & noxiis tempestatibus sus¬
citetur, habeatque causam sui effectivam
circa planum cerebri, qua via aerem attin¬
git. Non autem à frigore. Id namque so¬
naret, cerebrum victum, superatum, ejus¬
que potestates velut extinctas: ergo con¬
vertitur materia mucci (quam laticis, si¬
mulque alimenti docebo suo loco) ob bo¬
num & ordinarium finem. Quae materiae
illius conversio, cum naturalis sit, obten¬
ditur, tanquam lorica, parti à frigore per¬
culsae. (5) Cumque materia sit vitiata, per aeris
iniuriam, non sanè adhaeret: verum ut
continua aquae gutta stillat. Hanc ergo
potestatem, mucci effectricem, custodem
voco. Quod sic iam supposuisse, sat esto.
Porro excrementa alvi, & vesicae, sunt to¬
tius, & partium quibus fiunt & gliscunt,
superfluitates quidem, ab intrò sui super¬
fluae, atque inutiles. Sudor vero & insensile
effluvium, sunt recrementa, iam ultima di¬
gestione facta, expulsaque post extremam
fanium suorum defunctionem. At muc¬
cus, est generis neutrius. (6) Fit enim à custo¬
de tantum; lacessito quidem: sed qui par¬
tem ut defendat & obliniat, crudiorem la¬
ticem & simul cruorem sic commutat: est¬
que ejusdem illa commutatio planè natu¬
ralis, ad bonum finem ordinata, quamdiu
à benè constituto custode oriunda. Equi¬
dem magnopere saltem demiror Schola¬
rum per tot secula somnolentiam. Quod
quia cernerent muccum stillare per nares,
idcircò repente statuto indubio decreve¬
rint: eundem nil aliud, praeter cerebri ex¬
crementum esse. Imò quicquid per screa¬
tum, tussimque extruditur (quia colorum
paritas oculos illarum falleret) dictarunt,
nil nisi deciduum cerebri excrementum.
Nec enim semel obiter inquisiverunt: Si
sit excrementum cerebri: ergò debet esse
residuum ultimae digestionis. Quando sci¬
licet sanguis, postquam factus est humor
alimentarius, distributusque roris more, per
aequalem cerebri massam: ibidem non qui¬
dem consumeretur, iam prius licet assimi¬
latus substantiae cerebri, ac per insensilem
transpiratum, absque omni sui residuo ex¬
pulsus per poros abiret: Sed labe prorsus
heteroclita, postquam muccilaginis sper¬
maticae (iisdem nempe nutrimur, quibus
constamus) sortem induisset, quasi revoca¬
tus muccus, è longinquis heterogeneitatis
anfractibus, collectusque tandem in aba¬
cum propè nares expelleretur. Etenim
qui tantoperè de usibus partium, sibi oda¬
xismum beneplaciti risus concitarunt, ne
semel quidem attigerunt, quae tanti abu¬
sus causa, in hac digestione esset. Quo¬
niam si excrementum sit superflua pars di¬
gestionis: (7) Cur senex, plus sanguinis (quia
plus excrementi emungit) quam dum esset
juvenis, consumeret in suo cerebro: Ergo¬
nè sanguis iam semicoctus, ac vitalis, in si¬
milarem spermatis substantiam, tum de¬
mum corrumpitur? Indeque revocatus à
dissitis, undecunque cerebri, minimisque re¬
liquiarum atomis colligitur? Itanè haec
quotidie in sanis peraguntur? estque aliena¬
ta sanguinis corruptio, simul cum sanitatis
frui¬