855
IMAGO MENTIS 269
Deo, posse aliquid praeter se creare in
substantia, aut essentia sibi compar. Nam
etiam per Philosophiam constat, sin¬
gulas partes infiniti, necessariò omni¬
no esse infinitas: non potest autem crea¬
tura, secundum substantiam, esse magis
infinita, quam fuit secundum esse, exsi¬
stere & durare, compar aeterno enti,
stultumque est ergo credere, animam es¬
se partem substantiae divinae, aut illi es¬
sentialiter similem; quae potestate, ma¬
gnitudine, duratione & gloria, ex nihi¬
lo incepit. Si ergo Deus, non potuit fa¬
cere animam humanam, tanquam suae
divinitatis partem, cum infiniti nullae sint
partes, aut minoritates: non est igitur
anima ejusmodi à Deo facta. Ergo ex
nihilo sponte effluxit, seseque aliàs fecis¬
set antequam fuit. Immensum ergo er¬
rant, credentes quidditatem imaginis di¬
vinae, sitam in mente, per substantiae es¬
sentiaeque identitates. Cum distent ab
invicem undecunque, termino infinitu¬
dinis. Sponteque in nihilum mens hu¬
mana laberetur, undè incepit, rediret,
ac dissolveretur iterum: nisi per divi¬
nam bonitatem in esse conservaretur.
Habetque mens permanentiam aeter¬
nam deinceps, non à sui esse: sed ab
essentia aeternitatis, sibi gratis donatae,
& conservatae. Itaque aliundè, & infi¬
nities se potentiore. Sat ergo. Quod
mens sit substantia spiritualis, vitalis,
& luminosa creatura. (11) Cumque lumi¬
num vitalium sint plura genera, atque
species: lumen istud mentis, in eo à
caeteris vitalibus discrepat: quod sit
substantia spiritualis, ac immortalis: re¬
liqua autem lumina vitalia, non sini
substantiae formales: quanquam sint
formae substantiales, ideoque per mor¬
tem in nihilum recedant, non secus
atque flamma candelae. (12) Mens autem
ab Angelis differt. Quod sit ad ima¬
ginem, ac DEI aeterni simulacrum. Ha¬
bet namque mens istud lumen, sub¬
stantiamque luminosam, ex dono crea¬
tionis, cum ipsamet sit lumen istud vi¬
tale. Ast Angelus non est ipsum lu¬
men, nec habet lumen geniale sibi in¬
ternum: sed est speculum luminis in¬
creati. Adeoque in eo deficit, à ve¬
rae imaginis divinae perfectione. Alio¬
qui namque, cum Angelus sit spiritus
incorporeus, si ex se esset luminosus,
perfectius DEI imaginem exprimeret,
quam homo. Porro, quicquid DEUS
plus diligit, id eo ipso est nobilius:
sed DEUS dilexit plus hominem, quam
Angelum, qui ad redimendum natu¬
ram Angelicam non est factus figura
cacodaemonis: prout Agnus ter glo¬
riosus, Mundi Salvator, assumsit natu¬
ram servi, ut hominem redimeret. Nec
etiam his obstat, Quod minimus in re¬
gno Coelorum, sit major Iohanne. Nam
Filius hominis, non est minor in dig¬
nitate, & essentia, Angelo; etsi etiam
paulo minus ab Angeio sit minutus.
Quoniam filius hominis, sorte vivendi,
minutus est paulo minus ab Angelis,
dum homo est factus. Sic & Iohan¬
nes. Idcircò etiam Angelus semper ma¬
net spiritus ministrans: nusquam au¬
tem legitur amicus, aut filius Patris, de¬
liciae filii hominis, templumque Spiri¬
tus Sancti, in quo Tergloriosa Trini¬
tas suam fecit mansionem. Ista nem¬
pe est angusta praerogativa imaginis di¬
vinae, quàm lux aeterna imprimit in
omnem hominem, venientem in hunc
mundum. (13) Anno 1610 post longam
contemplationis lassationem, ut aliquam
mentis meae cognitionem adipiscerer
quodque tum adhuc putarem, cognitio¬
nem suiipsius esse Sapientiae complemen¬
tum aliquod: lapsus forsitan in somnum,
extra rationis semitas raptus, videbar esse
in aula satis obscura. A manu laeva men¬
sa erat, in qua lagena, cui parum liquo¬
ris inerat, dixitque vox liquoris ad
me. Visue honores & opes? Obstupui¬
ad vocem insolitam. Obambulavi, me¬
cum pensitans, quid istud designaret.
Ad