855
274 IMAGO MENTIS.
stat in superficie, quamdiu alia in se sor¬
buerit. In hac vita autem, amor est deside¬
rio prior, quia est passio facultatis amati¬
vae, quae ab illa mentis suppositionalitate
(quae substantialis amor est) procedit,
atque corporeae facultatis iconem refert
in hac vita: Ideoque in ataxiam, atque in
dissolutionem, prona ruunt singula. Sed
in coelitibus, tamor ille nec prioritatem,
ut neque distinctionem, à desiderio con¬
stituit, nec potestatis naturam habet, ut
nec est habitus, aut actus volendi, nec sub¬
sistit extra intellectum. (34) Itaque intelle¬
ctus est lumen formale, atque ipsamet
animae substantia, quae intuitivè cogno¬
scit, absque oculorum ope, prout & sine
oculis discernit, vult, amat, atque deside¬
rat in sui unitate, quicquid in seipso com¬
prehendit, & volendo indicat. Nec enim
tum amplius recordatur, per repetitio¬
nem specierum, rei semel scitae, in imagi¬
ne: nec per circumstantias inducitur am¬
plius ad cognoscendum. Sed omnium in¬
tellectorum est unica simul cognitio, &
adspectus intuitivus, intra se. Ita tamen,
ut unum cognoscat magis personaliter
quàm aliud, dum intellectus super intel¬
lecta se reflectit in veritatis distincta uni¬
tate. Non secus atque modo, in memo¬
ria artificiali, ubi recordativa illa memo¬
ria non est distinctus actus, ab inductivo
iudicio intellectus. Itaque istud est ma¬
gis geniale menti, iam à turbulentiis
phantasticis intelligendi semel expedi¬
tae. (35) Neque enim his obstat, Quod in vi¬
vis memoria intercidat, sospite judicio,
vel contra. Sunt nempe heterogeneae fa¬
cultates animae sensitivae, distinctae in cor¬
pore, quia per modum recipientis con¬
ceptae sunt, per animam mortalem. (36) Pro¬
ut & non animatis surdam quandam
obiecti cognitionem competere anno¬
to: sensum i tem & obiecti affectio¬
nem. Quaeque ideo sympathetica dici
coeperunt. Quae surda obiectorum per¬
ceptio, est illis instar visus & intellectus.
Nam inest illis praeterea (etenim quae¬
cunque à mentis simplicitate longius re¬
cedunt, eo ipso in multiplicitates sun¬
ctionum, magis prona) virtus atque
dos quaedam vitalis, alicujus bonitatis,
valoris & energiae, ad fines à creatore
destinatos. Prout est & tertia potestas,
ex utraque praecedentium resultans: quae
est iubili ad occursum iuvantium, aut
aversionis à nocivis. In quibus spectatur
quaedam affectio erga abiecta, itemque me¬
tus, fuga, etc. Qui triplex gradus, adhuc
manifestior, in stupidioribus insectis, &
hominibus vesanis, quibus nullus praesidet
intellectus, solaque visualis luminis pote¬
stas, gubernatrix elucet. His tamen prae¬
terea adest actus virtutum ac functionum
vitalium, propter quas exsistunt. Ac tertio
inest illis longè clarior actus iubili, vel
aversionis. Quae in aliis sensitivis adhuc
longè potentius explicantur. Quibus ni¬
mirum competit sensitiva quaedam ima¬
ginatio, cum rationis aliquali discursu, il¬
lis loco intellectus, plus minusve in singu¬
lis elucescens. Adeo ut sagacitas, volun¬
tas, memoria, illis subter apprehensionem
intellectus cadant. Mutatis tamen conti¬
nuò obiectis & functionibus, iuxta mate¬
riem, in diremtiones ac singularitates
proclivem. Quae scilicet recipientium di¬
versitates ideo accusat. Est & his potestas
bonitatis ac virtutum emanativa, qua ani¬
mae plus minusve propendent, in suarum
virtutum feritatumve exercitia. Estque
tandem & illis sua complacentia, taedium
ac thymosis, in obiectorum consideratio¬
nes: ita animabus sensitivis counita, quod
vix sit possibile, duas contueri personas,
quin mox uni magis quam alteri addi¬
camur. Haecque in corporalibus, per mo¬
dum recipientis, erunt ob id in homine
magis clarificata. (37) Finaliter, nolim ita¬
que imaginem Dei in homine conside¬
rari, ob ternarium aliquem facultatum:
qui aliis rebus in Mundi systemate hac¬
tenus competit. Quia dignitas imaginis
Dei, non participatur ullatenus ab aliis
creatis. Siquidem imago Dei est dunta¬
xat