855
276 IMAGO MENTIS
non cessat tamen proinde mentis deside¬
rium, quod est studium complacentiae,
nec hoc passionem menti infert, plusquam
ipsa Charitas. Quippe quae in radice,
sunt unum ac idem. Alioqui cessante
praefato desiderio, vel mox satietas, vel in
sensilitas fruitionis, oboriretur in coele¬
stibus. (46) Est itaque istud desiderium, sive
amor, fomes delectationis interminabilis.
Patet ergo, in mente intellectum, volun¬
tatem atque amorem, substantialiter cou¬
nita. In anima verò sensitiva, operationes
distingui, è radice facultatum diversa¬
rum, dum intelligimus non desiderata,
desideramus quoque quae nollemus, nec
planè noscimus. Volumus denique (dum
quis tendit ad supplicium) quae non de¬
sideramus: sed nollemus. Vnde contin¬
git, desiderium superare voluntatem, ac
vicissim voluntatem cogere desiderium:
adeoque esse mutua atque pugnantia im¬
peria. Quae cuncta contingunt in morta¬
libus, quamdiu sensitiva trahit potestates
suas, in multiplicem divisionis ataxiam.
Sic stultè desiderantur impossibilia, prae¬
terita item, optantur praesentia, vel non
accidisse. (47) Sed desiderium, de quo loquor,
occultatum cum mente, nisi de mentis es¬
sentia esset, non peccaret qui vidit mu¬
lierem ad concupiscendum eam, ante vo¬
luntatis consensum. Desideramus ergo
nunc, per aemulas mentis facultates, in
sensitiva, quorum effectus à voluntate &
iudicio recusantur. In modo etiam, nunc
aliter enim operatur desiderium, sive
amor, atque aliter voluntas. Pariter in
motu diei sive duratione, desiderium sae¬
pe praecedit, sequiturve velle, superatque
unum vicissim alterum, ut quid distin¬
ctum à se coerceat, idque totum in cadu¬
cis: quia ex animae sensitivae thymosi. (48) In
coelestibus verò resurgit amor ille, tan¬
quam mentis substantia: nil enim est ibi
desideratum, quod non volitum. Idque,
tam quoad actum, quàm substantiam, in
unitatem est collectum. Quamquam ha¬
beant supposita in radice diversa. Quod
planè superat modum intelligendi in mor¬
talibus. Quia in homine, Regnum Dei
nunc est quidem: sed incomprehensibili
modo: Post mortem verò, idem Regnum
cuncta in unitatem sui colligit. Ergo pri¬
maria imago Dei est in mente, cujus ipsa¬
met essentia est ipsissima Dei imago. Quae
imago nec corde cogitari, nec verbis in
hac vita exprimi potest, quia Dei similitu¬
dinem refert, extra quam non est alia in
nobis imago, quae conceptui offerri pos¬
sit. Proin nempe ipsa mens & sibi totaliter
ignota. (49) Dein, in siliqua mentis, sive sensi¬
tiva atque vitali forma, est eadem imago
in potestatibus relucens, per modum re¬
cipientis: quia per brutalem generatio¬
nem obumbrata est, caduca & deturpata
per impuritatem. Corpus tandem, non
tam Dei imaginem, quidditativam lucis;
sed solam figuram mutuavit. (50) Ast misera
mens, devoluta in tenebras exteriores, à
lumine increato qua se separavit, nati¬
vum lumen imaginis, ita amisit propter
appropriationem, quasi sibi ex condigno
proprium: quo deinceps nil intelligat,
velit aut amet, praeter se, ac propter se. Id¬
eoque imaginem Dei, in se suffocatam, re¬
surgendo non representabit, nisi corpo¬
reo Adamicae propagationis modo. Id est,
figura tenus. Quapropter etiam cuncta
deinceps intelligit, vult, amat, caeca ap¬
prehensione, sibi semper addicta. Novit
enim suam immortalitatem, sicut damna¬
tionem sentit, eamque queritur ut injusti¬
tiam sibi factam. Quia sui amor tantum
est ad excusandas excusationes in pecca¬
tis, velut patratis inscitiae, & innocentiae
diebus, cum multa fragilitate, hostium in¬
sidiis, & gratiae sufficientis defectu. Nec
deberi ex condigno aeternum supplicium,
pro transgressione momentanea. Furit
itaque, Deumque odit, quod praesertim
sciat, damni arrestum immutabile, & eva¬
dendi libertatem, praeclusam in aeternum.
Spe ergo truncata, in ultimam ac perseve¬
rantem desperationem, ab ipso introitus
initio, transit ad locum, ubi nulla pie¬
tas,