855
DEMENS IDEA. 277
tas, compassio, consolatio, aut revocatio.
Et quia intellectus, naturaliter sese trans¬
format, in ideam rei intellectae (quod
ethnicis notum, Protheique figura de¬
promtum) id est, in obiectorum cacodae¬
monum similitudinem. Hinc intus sem¬
per est praesens odium Dei, & beatorum;
desperatio, maledictio, damnatio, & furia¬
les infernalium cruciatus. Omnipotens
dignetur sua bonitate, conterere laqueos,
in via, nobis ex odio infernali extentos,
Amen. Sufficiant haec de anima, pro phy¬
sica suiipsius cognitione. Nunc igitur ad
naturam ingredior, ut animae sedem in
corpore propalem.
DEMENS IDEA
1. DVbium: Authori circa toxica mortalia. 2. In¬
scitia Authoris, ex ignorata Idea. 3. Idearum
istarum praepotens vis. 4. Medentum ductrix igno¬
rantia. 5. Alia inscitia. 6. Autboris haesitantia
7. Confessio & agnitio ejusdem. 8. Oratio Authoris.
9. Mentis exsistemtia in nobis. 10. Fluctuatio Autho¬
ris. 11. Historia Authoris circa toxicorum examen.
12. Quid ad hanc Authorem incitaverit. 13. Quid
inde didicerit. 14. Intellectum de essentia animae esse.
15. Voluntatem & memoriam nostram, habitare in vi¬
ta caduca; & cur requiratur dilectio ex toto. 16. In¬
tellectus quomodo vibret in caput. 17. Distinctio quo¬
rundum luminum. 18. Potestatum duum viratus quae¬
dam sensatio, & modus proprius animae in suo lumi¬
num statu. 19. Cognitionum differentia quoad locum.
20. Elucidatio remediorum Cephalicorum. 21. Quid
circa haec Scholae benè, quidue defectuose doceant.
22. Diversitas intellectionis status innocentiae, &
nunc. 23. Difficultates Authoris. 24. Mentalium
cognitio procul atia est, ab aliarum quarumcunque.
25. Difficultas indigandi pro amentia, & modus Au¬
thori propositus. 26. Colligatio Mentis, cum sensitiua.
27. Cur Mens non in Corde, ut nec sit in Capite. 28.
Quod sit in duumviratu, probat dilemma. 29. Gloria
miserationis divinae è nostris lucescit languoribus. 30.
Primus Amentiae gradus. 31. Secundus in sopore est.
32. Sensitiuae interna obstacula. 33. Primò memoria
labascit. 34. Subsecutiui desectuum adventus. 35
Conceptus tam sani, quam dementis, fiunt cum ideis.
36. Ideae amentes quaedam semper & ubique aequales
aliae non. 37. Laeso spiritu insito praecordiorum, de¬
inentiae in vitam durant. 38. Notatu digna. 39. A¬
mentium sanaterum confessiones. 40. Ideae conceptua¬
les, quid patrent pro Amente. 41. Ideae excentricae &
venenosae, in quo coincidant. 42. Vis in Amente, quae
superat frigera. 43. Probatur hinc Mentis immorta¬
litas. 42. Quorsum deferatur Tractatus de Amentia.
45. Ideae Amentis extinctio intenditur. 46. Modus
extingtendi connatam maculam, duplexque contra
Amentiam. 47. Historiae aliquot facti. 48. Reme¬
dium Hydrophorbiae, & morsus rabidi ante Hydrophor¬
biam. 49. Iterata Amentis historia. 50. Submersio¬
nis considerationes. 51. Ridiculum in remedio Gale¬
ni addito. 52. Miracula sanatio rabiei.
DE Actione regiminis, item¬
que de Duumviratu, prout
Physicum decet, scripsi, ut
sedem phantasiae detegerem,
litemque de facultatum men¬
talium diversorio definirem. Attamen
suspensus dudum nescivi, quomodo intel¬
ligens degeneraret in amentem. Sciebam
quidem, rebus sordidis ac venenis inesse
quasdam potestates dotales, non quidem
intelligentes: sed quae agnatione illis re¬
sponderent: sic ut nostram nobis invitis
intellectionem seducerent, in sui obse¬
quia. Vt morsus rabidi, ictus tarantulae,
esus solani, etc. (1) Cogitabam etiam in sor¬
dibus febrilibus suas habitare consimiles
facultates. In quo confestim me turbavit
casus. Quod scilicet in eadem febri, atro¬
ces furiae ridiculis successissent. Persua¬
dens inde mihi, quod in Amentiae con¬
cordia non essent discordes effectus. Ne¬
que enim prima fronte sat attendebam
venena, per maturationem mitescere vel
exasperari. (2) Dein, respexi in Lunaticis¬
mum, quod invaderet atque recederet,
cum sua astri syzygia, citra omnem vene¬
ni sodalitatem. Maniam quoque repete¬
re atque silere, citra ullum intercurrentis
vitae vitium. (3) Totus haesi nescius adhuc,
praeter corporalia venena esse & virulen¬
tas imagines, impressiones, spirituum vi¬
talium absolutissimas & efficacissimas ma¬
gistras: quibus tam lubenter, quàm prom¬
te