855
DEMENS IDEA 281
no iudicio mei tam expers eram omnis
metus, quod res meas, non ut meas con¬
templarer. Respexi enim eas, ex obliquo,
velut in caput alterius seculi viri vibratas.
16. Didici etiam quod vita, intellectio,
somnus etc. Sint opera cujusdam lucis, non
requirentis canales: cum lux lucem vita¬
lem penetret. (18) Proinde etiam anima se re¬
trahit, diffundit, subtrahitque motu sibi
proprio, prorsusque diversimodè in som¬
no, vigilia, contemplatione, extasi, synco¬
pe, mania, delirio, rabie, propriis pertur¬
bationibus, spontaneis confusionibus, imò
& simplicium quorundam violentis im¬
pressionibus. Quia mens integram Mo¬
narchiam in spiritualibus complectitur
multis generibus atque speciebus divisam;
non minus quàm ipsa corpora inter se dif¬
ferrent, ita & luces. (19) 16. Tandem, quod
intellectio orta per inventionem atque
iudicium, cum reflectione ad loca, ad
circumstantias, ad praeterita, praefata,
praemissa, adeoque ad absentia tan¬
quam absentia, fiat ultimatâ operâ in
Cerebro, per affluxum radii è praecor¬
diis, quatenus memoriam praesupponit
eiusmodi intellectio. Sed illa quae esse de
futuris, vel abstractis, citra respectum cir¬
cumstantiarum, tanquam praesentia essent:
tota cuditur in praecordiis. Atque hactenus
amentes, cuncta, tanquam praesentia, aspi¬
ciunt, garriuntque; tanquam de praesenti¬
bus. 17. Proinde venena, quae vim habent
distocandi imaginationem, non afficiunt
primario Cerebrum: sed duntaxat prae¬
cordia. Quod sat probat historia Causidici,
qui biberat semen hyosciami, alibi à me re¬
citata. Etenim quicquid stomachus con¬
cipit, idipsum planè transmutatur, atque
prorsus in aliam essentiam migrat, prius¬
quam inde tantillum ad Cerebrum per¬
tingat, ac quicquid ejus eò pervenit, iam
est cruor, qui prioris sortis qualitates
cunctas, in limine primarum officinarum,
exuit. Vel demum labitur extra stoma¬
chum, & cum scoriis, foras protruditur.
(20) Adeoque nulla simplicia, quomodolibet
sumta, materialiter applicantur Cerebro.
Falsum est ideo, quicquid de pillulis Ce¬
phalicis, lucis, etc. Scholae venditant. Si¬
quidem nec pillulae è capite quicquam eli¬
ciunt, nec aliquid caput dat, quod non ha¬
bet, praeter muccum, quem ad suam pel¬
vim, neque aliò mittit. Sin autem aliqua
capit feriant, alterent, iuventque; (21) ratione
praecordiorum totum contingit, quibus est
inconcusia actio Regiminis in caput, pro¬
ut iam sat ante probatum est. Rectè qui¬
dem docuere, vertigines, & commata, ob in¬
feriorum consensum suscitari: sed nec gra¬
num sine palca. Nam vapores crassos, fuli¬
ginosos, ac resque introduxerunt Scholae.
Deinde, & plerumque in ejusmodi, Cere¬
brum primaria luc affici volunt. Stolidum¬
que idcirco, capiti remedia applicuisse,
scopo inquam, & non sagittario. Quia vi¬
delicet, non noverint veram efficientem
internam, ejusque connexiones, neque
modum fiendi, morbis solitum, quodque
actionem Regiminis, lucisque conspira¬
tiones planè neglexerint. 18. Intellexi &
hinc tandem, quod anima immortalis, &
infatigabilis, dum ante peccatum, suum
corpus gubernaret ex condigno, intelli¬
geret cuncta intimè, opticè, citraque la¬
borem, taedia, & lassationem. (22) Quia penes
se, in sui centro, & unitate, absque orga¬
norum adminiculo, cuncta intelligebat:
Nunc verò alieno hospitio detenta, tota
impedita velut, munium diversitates tra¬
didit ancillanti animae sensitivae. (23) Hoc loco
de cogitationibus aliorum, rationem red¬
dere praesumo, qui de meis non sat spon¬
dere, aut dolere possum. De occultiori
nempe cogitationum fonte, deque abstra¬
ctissimis, philosophandum proposui, de
vitiis, & exorbitationibus fluctuantium
& incertarum cogitationum. Imò pro¬
fundius penetrandum est, ubi ad ipsas
vitiatarum cogitationum potestates, col¬
limandum, vitiorumque hujusmodi fon¬
tales & occasionales causas veniendum.
Res est sanè ardua, obscura, & invia, in
qua ante limen, deficiunt Scholarum the¬
oremata,
Nn 2