855
282 DEMENS IDEA
oremata, adiumenta corporum, imò &
morborum, quorum causae & effectus sub¬
sensum cadunt, aut per cadaverum disse¬
ctiones probantur. In qua inquam pati¬
ens imaginatio, seipsam pandit quidem:
sed occultatur agens. (24) In aliis disquisitio¬
nibus, ex integri notione, vitiatum co¬
gnoscitur: sed in mentalibus longè ad¬
nuc facilius conciperetur violatae intel¬
lectionis causa & modus, quam sanae:
quippe quod facultas sana adscendat
ad DEI similitudinem magis: defe¬
ctuosa verò, ad naturae corruptae medi¬
tationes se magis inclinet. Ideoque inte¬
grum in mentalibus, non demonstratur à
priori: deficiens verò, ex ruptura conne¬
xionis causarum, quodammodo enotescit.
(25) Insania quoque semper est longè difficilli¬
mae doctrinae, quod negationem cum pri¬
vatione in se complectatur. Quocirca
alia via in proposito casu eundum censui.
An fortè investigato modo fiendi, in una
quapiam de insaniis, in venirem egressum
pro aliis. Proposui itaque Amentiam,
quae ex forti & assiduata contemplatio¬
ne, metu, passioneque oritur. Exin dein¬
ceps conclusi agnoscendam rei venenosae
qualitatem, & dispositiones organorum,
quae concurrerent ubi aliquod simplex
assumtum, vel intus generatum, demen¬
tiam concitasset. Habita verò unius A¬
mentiae cognitione, facilius erit, earun¬
dem dein diversitates metiri, in amplitus
dinem modorum, fortitudinis, appropin¬
quationis, applicationis & varietatis spe¬
cierum, descendendo. Idcircò enim pri¬
mum censui, investigare sedem animae
sensitivae, cuius exorbitationes scilicet,
Amentias faciunt. (26) Siquidem consideravi,
quod qua sede moraretur forma anima¬
lis, eadem quoque cohabitaret ipsi alliga¬
ta mens immortalis, quae dualitatem, dis¬
crepantiam & diversitates mansionum
recusaret. Nec enim decebat, mentem
istam, absque medio, corpori alligari, ubi
semen humanum, non minus quàm bellui¬
num, spontè defluendo, terminaretur us¬
que in animam viventem exclusivè. Ad¬
eoque condignum erat, mentem alligari
sociali formae, formalique lumini, cum
quo conveniret optimè, ut capite de for¬
mis, & lib. de vita longa de mortis introi¬
tu. (27) Decrevi itaque inprimis, animam im¬
mortalem non sibi elegisse domicilium in
corde, viscere nimirum tam inquieto, tot¬
que agitationibus & corporis diversis mu¬
niis distento. Caput etiam non aptum men¬
ti immortali hospitium indicavi, quod re¬
gendis motu & sensu occuparetur: Ac
potissimum, quod praeclusa ab inferis con¬
spiratione, unico instanti, mentales facul¬
tates, velut abscissae, pereant, nec mini¬
mum meditentur: atque ideo non propriam
inhabere mentis principis operationem.
Imò potius, Duumviratum male disposi¬
tum, bene dispositum caput alioquin, in
Amentias plerumque conturbare vidi. Id¬
eoque Splenis quietem admiratus, itemque
abstractionem ejus, à regimine corporeo,
consideravi intentè, hoc dilemma. (28) Si mens
Imago Dei, centraliter sit in capite, erit
vel in sinibus, vel in ipsa cerebri substan¬
tia. Non enim in hac, quippè, quae sensu
& cruore caret, destituta commercio, per
quod toti corpori, cui obligatur, praesens
sit. Regere quidem caput, per sensum &
motum, à nemine est controversum. At
brutale illud minus & pecuinum regi¬
men. Regi autem caput aliunde, in suspen¬
sionibus, & exorbitationibus mentalibus,
per ataxias morborum edocti, credere co¬
gimur. Hospitari autem animam in cavo
cerebri, indecens censui, immortalem ani¬
mam nupsisse vago & fluxili in momenta
singula spiritui, è cruore indies surgenti.
Quapropter stabilius diversorium opta¬
bat & quietius, quam quod in horas labile¬
foret. In centro corporis, sive medio, in
parenchymate visceris potius quievit, un¬
dè cum omnibus colloqueretur pariter
membris, ratione unitatis & continuitatis
Archei insiti. Sed cum corporea organa,
respectu mentis, sint sordes & siliquae,
nucleum corporis sibi delegit, leviculam
nimirum igniculi lucem formalem, sive
animam sensitivam, cui videlicet mens
nupsit