855
DEMENS IDEA. 283
nupsit mandato Domini. Et quae Deus
conjunxit, homo non separet absque reatu.
Dolendus interim aerumnosus mortalium
status, quod Mens nimirum sit alligata
animae sensitivae. Enti nimirum impuro,
concupiscentiis, illecebris & voluptatibus
dedito, eique tam facilè Mens immortalis
assentiatur, quasi propria sui incuria iam
aeternum dormiret. Ast non. (29) Tantò nem¬
pe major est gloria, miserationis divinae,
quae sua dumtaxat gratia, gratis resusci¬
tat, sustinetque è veterno mortis, quos
vult salvandos. Alioqui sanè, anima sen¬
sitiva, morbis & Amentiis subnoxia, pro¬
na semper in voluptates quaslibet. (30) Pri¬
mus enim Amentiae gradus in somno elu¬
cet; naturalis attamen, dum honestae re¬
creationis & vacationis titulo, se immer¬
git cum voluptate quietis, in proprium
hospitium. Somni naturalis excentricita¬
tes porro, vitia, defectus, ac expressae de¬
mentiae, sunt sopores omnes. (31) Qui scilicet,
iam non amplus, è propria sensitiuae li¬
bertate, & voluptate promanant: sed ex¬
crementitiis sordibus, velut febrilibus, ori¬
untur. Perinde enim, atque naturalis sitis
est sensus deficientis humidi: febrilis ve¬
rò sitis, ab impostoriis excrementi versu¬
tiis: Sic sopores non fiunt à naturali fa¬
cultate, qua anima somnum sibi concitat:
sed ab alienis impuritatum imposturis se¬
ducta, vel superata. Sopores ergo, itemque
Apoplexia, Aphonia etc. non sunt tam vi¬
tia animae errantis, quam ejusdem debili¬
tates, organorum vitiatorum conjugio
contractae. Impuritatum namque collegia,
statum monarchicum quamprimum inva¬
dunt occasionaliter. Non quidem, quod sit
necessum, sese in lumen animatum, ejus¬
modi impuritates materiales diffundant
per connexionem. Sufficit namque, quod
vim habeant narcoticam, venenosam, ani¬
mae sensitivae exitialem: quia imaginati¬
vam alienant perinde, qualis rabientis
salivae, in metu aquae: ita quoque incuriae
Amentia introducitur, per illa soporifera.
Vis ista potentialiter, atque seminaliter
inest sordibus illis, ab initio, à seipsa, post¬
quam maturuit, valde dissimilis. Non se¬
cus atque glans à quercu. Exoticam ergo
phantasiam imprimunt sordes invitae ani¬
mae sensitirae, quod manifestò apparet in
opio, hyosciamo etc. (32) Quaeque impurita¬
tum colluvies, obsidens animam sensiti¬
vam, in suo viscere originali, sopit actum
intellectionis Mentis, non potens in ita
obsessam sensitivam liberè lucere. Qua¬
propter sensitiva, rectrice destituta, procel¬
las movet tumultuarias, suamque tempesta¬
tem sensim in voluntatis capsam attollit
undè & irascibilis, praecipiti atque inverso
ordine, fertur. Caput demum, suas scita¬
rum rerum imagines, praepostero nexu de¬
promit. Unde fit, quod plerumque consum¬
tis deliriis, nulla supersit actorum recorda¬
tio; quod sensitiva, praecipitanter per ob¬
sessionem perculsa, cuncta praeposterè mo¬
verit. Ubi aliàs maniae, sordium ejusmodi
expertes, plerumque memores, sunt actorum.
(33) Comperi namque pluries, deliros praesen¬
sisse, dimissas infernè imagines intellectu¬
ales, turbidas sursum, atque primum infirmari
circa memoriam: adeoque & hinc collegi,
vim intellectivam procul à capite sitam. Non
secùs atque partes à Corde remotae, vitalis
irrorationis defectum, omnium primae sen¬
tiunt. (34) In deliriis ideo, observavi primam
vacillare memoriam rerum olim concepta¬
rum. Dein, in ejus vicem suboriri importu¬
nam unius rei & continuatam recordatio¬
nem, quae se habet per modum repetiti somnii,
cum inversione molestissima, & labore som¬
ni. Quem laborem mox vigiliae sequuntur,
dum scilicet praecedentes imagines som¬
niales, Cerebri memoriam labefactarunt:
subit tum ex praecordiis, vigilans quoddam
somnium cum expresso delirio. Neque enim
delirium fit cum cessatione intellectuali,
prout in Apoplexia, sopore, syncope, etc.
Sed est confusa, indesinens, idearum in
praecordiis formatarum propagatio, sur¬
sum vibrata. (35) Cumque in sanitate alioqui
non fiat conceptus absque ideis: necessa¬
riò, & in delirio, suae sunt amentes Ideae:
Sed
Nn 3