855
284 DEMENS IDEA.
Sed omnino sub hac distinctione. Quod
Ideae in sanitate formentur à libertate
animae. Insanae verò, sint sigillares notae,
invitis nobis, in sensitivam delatae, ideo
que & hanc violenter extra orbitam ab¬
ducunt. Tantum abest, quod insanae ideae
formarentur à mente, stultescere nescia.
(36) Nam patet, quod ideae sequantur pertur¬
bationes rerum, unde fiunt. Quod maxi¬
mè clarum est in Rabiente & Tarantula?
quorum virus; propriam, determinatam,
aequalemque amentiam producit & ideas
sibi perpetuo consimiles. Sic quoque,
fortis perturbatio nostrae imaginationis
imaginem cudit, eamque imprimit in sor¬
des aliquas, sin minus in ipsum alimen¬
tùm, vel etiam in partem solidam & no¬
stri constitutivam. Vnde videlicet, conti¬
nuata est idearum novarum propagatio,
ipsaque diversitas & amplitudo, in mania¬
cis. Siquidem à metu, Agonia, invidia,
ambitione, Amore, studio, cura, pudore,
avaritia, aliísque consimilibus perturba¬
tionibus, dementiae fiunt. Tantoque mi¬
seriores, quae suscitantur absque excre¬
mentorum infamia, quia vel continuo per¬
severant, vel statis recurrunt recidivarum
periodis. Alioquin absumtis spurcitiis.
sponte cessant labes prognatae. Sed insa¬
niae, sive continuo aestu ferociant, vel per
intervalla repetant, saltem spiritum Du¬
umviratus sic inquinarunt, quod susce¬
ptam imaginum furiosarum procellam,
(37) eodem modo radicitus impresserint, quasi
macula foetui, à praegnantis matris exor¬
bitatione inusta, in vitam durabilis. Per¬
inde nimirum, ut stigma cerasi in foetu
quotannis viret, flavet, rubetque cum ar¬
borum fructibus: sic & ideae maniacae,
perturbationibus ortae, habent in spiritu
praecordiorum, sua incentiva repetitio¬
num, periodorum accessuum, & exacer¬
bationum intervalla: vel etiam conti¬
nuationum fomenta indesinentia. Quod
clarè nobis exprimit Lunaticismus, astri
videlicet illius syzygiam servans. Nec mi¬
rum utique Amentias illas se habere per
modum maculae in Duumviratu: nam
spiritus est visivus in oculo, nec alibi in
toto. Proinde, cum Duumviratus, ex ra¬
dicali ordinatione Domini, continuò in¬
cumbat phantasiis, ideo incidentiae in il¬
lum latae, debent imaginationis oecono¬
miam ita vitiare, ut recidivarum replan¬
tationem suscipiat conceptae Ideae. (38) No¬
tandam interim Lunaticum sanari non
potuisse, nisi simul eiecto spiritu immun¬
do, sive hic comes fuerit astri nocturni,
sive demum principalis effector. Ego sal¬
tem in omni mania, reperio egregriam
arrogantiam, immortificatam aliquam
passionem assumendo socialem, quae &
in vitam perseverat, & in seros nepotes
traducta elucet. Quia Idea Amens pe¬
netravit spiritum insitum, unde demum
semen violat, sibi genialis facta. Curio¬
sus enim inquisivi plures Amentes, & non
paucos sanavi, tam qui à magnis pertur¬
bationibus, passionibus, aliísque morbis,
quam qui assumtis dementes facti erant,
narraruntque mihi, se incidisse sensim in
Maniam, cum praevio sensu ex hypo¬
chondrio illis ascendere solitam, velut
obscuram phantasiam & nubilam tenta¬
tionem amentiae, quâ primùm velut in¬
viti premebantur, donec Idea tandem,
plenum sibi dominium acquisivisset. (39) In
se autem reversi, erant actorum omnium
memores. Fidenter enim conquesti sunt
de omnibus. Quod nimirum spoliaren¬
tur primum omni discursus consecutio¬
ne, seque mansisse in punctuali immer¬
sione unius conceptus: extra quem, nil
aliud cogitarent, cum moerore, molestia,
& importunitate. Cogitarent enim non
secus, ac si in speculo illum semper con¬
ceptum fuissent intuiti. Imò nec sciebant
se tum istud cogitare, vel suo conceptu
sic aspicere: quanquam sic immobiliter
cogitarent, ut tandem sub ingressum &
dominium maniae, si contingeret illos sta¬
re, stetissent per dies aliquot, absque las¬
situdine nec scirent se stare. Contigit
enim sic, quod fatuitatis illa Idea, quae
discur¬