855
SEDES ANIMAE 289
Obiisse censa est: sex tam horis inde; pul¬
sus in utroquem brachio exilis erat, fuitque
à pluribus notatus. (4) Studiosus quidam ro¬
bustus, alterum mensae assidentem, pugno
percutit circa stomachi orificium, qui sta¬
tim corruit spumante ore, erectusque à no¬
bis in sedem, confestim pulsu orbatus &
ante lectas litanias Lauretanas, toto cor¬
pore gelidus. Auriga pugione circa os sto¬
machi transfossus, statim spumante ore
moritur, omni quoque orbatur pulsu & ca¬
lore. (5) Dicam ergo sub humili Ecclesiae cen¬
sura novum Paradoxon: Quamvis vita sit
Index animae, sitque haec, ubicunque vita;
attamen sicut abscisso digito, vel pede, non
evolat anima, nec vita totius: neque tamen
anima, aut vita, in partes dirimi queat, ut
anima in sui toto integrali sit ullatenus
divisibilis, videaturque mors propinqua
laeso membro nobiliore. Certum interim,
quod statim pereat vita, in abscisso mem¬
bro, licet à toto animae pars non sit proin¬
de oblata. Ergo patet inde, quod non se¬
deat anima centraliter, in quacunque parte
est operatio & praesentia vitae. Estque ne¬
cesse, alicubi sedem animae esse, velut pro¬
prium, atque centrale domicilium ejus. Inde
namque dimittit radios luminares atque vi¬
tales, per Archeum, vitalis lucis organum
Quippe anima ipsa est quaedam lux, sub¬
stantiaque lucida in mente, in aliis verò ani¬
mabus, est quidem lux, non tamen sub¬
stantia. (6) Ut alibi de ortu formarum. Crea¬
tor (cui sit omnis honos) servavit quen¬
dam progressum à simili, qui nos animae
solium instruit, ut à crassioribus conside¬
remus magis abstracta. Etenim cernitur in
arbore (argumentum ab arbore peculia¬
riter desumtum, ob praerogativam arboris
vitae) radix, initium vitale sui. Siquidem
in radice, velut culina, peregrinus succus
terrę coquitur, alteratur, à pristina simpli¬
citate aquae alienatur, subitque dispositio¬
nem fermenti vitalis, ibidem locati. Co¬
ctus autem inde distribuitur, ut magis
magísque cogatur, similis evadat, iuxta ul¬
terioris cujusque coquinae necessitatem,
quae inhabitanti spiritui sanxit leges. Sic
in hominis medio corporis trunco, est sto¬
machus qui nedum saccus vel pera est,
aut ciborum olla: Sed in stomacho, prae¬
sertim ejus Orificio, tanquam centrali
puncto, atque radice, stabilitur evidentissi¬
mè principium vitae, digestionis ciborum
& dispositionis eorundem ad vitam. (7) Quic¬
quid enim Physici, de Corde, magni mo¬
menti pependere unquam; id totum, ve¬
lint nolint, stomacho commune fecere. Ut
Cardiogmus cordis morsus, Cardialgia,
dolorve cordis, à stomacho, transmutati¬
vo atque mutuato nomine seducta sint. I¬
temque syncopes, deliquia, in sultusque epi¬
leptici, quaeque vitae frenos gestare viden¬
tur, ab ore stomachi originem sumant. In
phlebotomia enim id quotidianum est. In
qua persaepe statim vena aperta vertigi¬
nes, itemque visus hebetudines & offusca¬
tiones sentiuntur manifestè, è stomacho
manare, cessareque iterum quoties digitus
apertae venae impositus, atque inde remo¬
tus, iterum eadem sentiuntur symptoma¬
ta, è stomacho oriunda, atque inde susci¬
tata. Denique paradoxum meum in limi¬
ne confirmat authoritas verbi, dum inter¬
rogat. (8) "Quae cogitationes ascenderunt ad cor ve¬
strum?" Non dicit, descendunt ad cor ve¬
strum. Vt neque, quae cogitationes nascun¬
tur, vel surgunt à corde vestro. Nam &
multoties ideo stomachus, cordis nomine
vocatur, dum à corde adulteria & peccata
oriri censentur. (9) Nam cogitatio omnis,
prima sui origine, alibi quam in corde, na¬
sci debet. Pulsus enim, motusque vehe¬
mens cordis, atque indesinens, id vetare vo¬
luit. Quippe quod cogitatio, in quiete fie¬
ri debeat. Quoties ideo cogitatio cordi
tribuitur, ista locutio est iuxta captum
vulgi; Cor pro sede animae sumendo. Et
quamvis seminum necessitas in plantis,
tendat ulterius ad multiplicitatem fun¬
ctionum, ac consequenter etiam pergat in
partium heterogeneitates; non tamen
proin, vis vegetans, è pristino vegetalique
toro abscedit, quo semel sibi sedem fixit,
Oo 2 nec