855
A SEDE ANIMAE AD MORBOS. 295
Morbus est scilicet, qui si in venas dela¬
tus sit, errore Duumviratus malè accensi,
febres parit. Sin verò in habitum corpo¬
ris, vel ad artus deferatur aciditas hosti¬
lis, mox adsunt diversa apostemata &
Arthritidis errores. A postemata inquam,
quae minima materia, non secus atque
spinae, aut spicula adacta, mordicant; in
pùs denique, ichor, saniemve properant.
(7) Haec nimirum est Catarrhorum fallax de¬
cipula, quae Scholas usque in modernum
diem irretivit, per varios humorum non
exsistentium decubitus, defluxiones, casus
& lapsus. Ac facilè fuit Satanae, eò pro¬
clives mentes per paganismum seductas,
praecipitasse: non secus ac Astrologi ani¬
madverterunt Lunae ac planetarum inex¬
plicabilem situm, finxere excentricos se¬
cundum quid, & simpliciter, quos quidem
sciebant esse vanos, atque fictos ad neces¬
sitatem situum, dimetiendo repertorum.
At in medendo id propinquius fuit Sata¬
nae, sic decepisse suos, id est paganos, quod
sensus ad manum esset suasor industrius,
& importunus. Cui obvenire neglectum
est, dum ars ad lucrum festinans trahi
coepta est. Siquidem facilè è diductis, Tra¬
ctatu de Catarrhis, concludi demonstra¬
tivè, atque necessariò, est obvium cuivis,
quod nulla sit materia pro Catarrhis, non
locus item culinarius, in quo, aut ubi pa¬
rarentur, ut neque canalis, per quem tam
diversimodè defluerent, etiam ad distan¬
tissimas corporis oras. (8) Quin longè faci¬
lius ac propinquius sit, (obstat autem sola
semel manus tradita gentilitati, perque
credulitatem sibi praeclusisse viam inqui¬
rendi vera) meditari, à principio vitae,
vitam quoquo versus continuari; à vitali
quoque demum errore, spargi errores
per totum, in totum quoque, vel in par¬
tem tam continentem, quam contentam.
Hoc denique fundamento semel praeteri¬
to, irritum fore quodlibet remedii genus,
à posteris Satanico astu deinceps dece¬
ptis, temerè ac frivolè excogitatum.
Quod utinam Posteri sat mecum con¬
templarentur. Nam exin etiam magnam
mortalium caecitatem, tam in medenti¬
bus, quàm passim in medicatis, facilè
cum lacrymis deprehenderent. (9) Succen¬
turiantur enim primi podagrici, accusa¬
rentque stomachum, seque ibidem primos
sentire motus, ac velut agitationes febri¬
les tanquam praecursores accessus, Solo
nimirum adspectu, vitalisque luminis ir¬
radiatione conceptus, natusque ibidem
acor, erroneè transfertur in seminale glu¬
ten, quod Synoniam iam appellant, estque
articulorum transparens semen nutriti
vum, ibique copiosius depositum, ob mo¬
tuum frequentiam, & ossium fortem com¬
pressionem. Siquidem aliàs, quampri¬
mum ossa mutuo confrictu aestuarent, &
siccarentur. At foecundius quanquam
multò, haec sint Capite de Podagra, deli¬
neata: juvat tamen me planius dilatare.
(10) Occurrunt nimirum diversi morbi, qui
suam originem centraliter è stomacho
desumunt, quorum ortus atque reme¬
dium infausto hactenus omine ignoran¬
tur. Sunt namque in concavo stomachi,
acidum, amarum, salsum, nidorosum sive
putidum, virulentum, insipidum, etc. Ac
inprimis acidum, fermentale ac digesti¬
vum, sive transmutativum, non est stoma¬
cho proprium, aut geniale: verum ipsi
praeparatur & inspiratur à Splenis vicina
sibi ad hoc culina. Quo nimirum fermen¬
to deficiente, eo ipso, est apepsia domi,
bradypepsia, appetitus deiectus, ciborum
nausea, quae febribus statim conspiciun¬
tur vernacula atque stipata: quapropter
dixit Senex: "Acidos ructus nidorosis super¬
venientes, bonum." Nonnunquam etiam
contingit, parcum fermentum affluere ad
stomachum: inde quoque atropsiam sus¬
citari, cibosque evadere coctu difficiles.
Imò stomachus, qui ordinario sensu or¬
batus videtur, nec sentit nisi noxia, quo¬
tiesque afficitur indignè, à peregrinis in¬
tra se contentis: statim sub exiguitate
fermenti, aquosum liquamen parit, & cum
nausea extrudere satagit. Aquosum au¬
tem
Pp