855
300 SEDES ANIMAE.
Ac praestet alcali horum lapidum potare,
quam calcinata conchylia. Eò quod etsi ju¬
vent, sitque alcali longè in calcinatis po¬
tentius; attamen quia sub actuali vigore,
fermentum stomachi vitiavit, vel saltem
inclinant. Obi lapis Cancrorum, non tam
in fermentum, quam in fermenti produ¬
ctum feratur. Obvia quoque ratio, cur la¬
pis iste, illique herbae similes, sanent in¬
gentia etiam remota vulnera: ulcusculis
tamen in gula, larynge, aut vesica nequic¬
quam opitulentur. (21) Nam & hinc confirma¬
tur, quod omne vulnus statum acescat, si
impediatur quoque acor è stomacho vi¬
tali digestione ad vulnus diradians, reme¬
dio esse. Sed quia ulcus non suboritur è
stomachi acore: sed ex proprio Archei
partium vitio, & suscepto contagio. Quod
etiam proinde non sedatur assumto alcali:
& arcanis opus est, quoquo penetranti¬
bus. Cibi namque, potus, & pharmaca, vim
suam amittunt circa primam stomachi di¬
gestionem: nec altius vadunt aut ferun¬
tur, quia tantùm nutriunt simpliciter, at¬
que ideo omnem larvam nutritioni horri¬
dam, ibidem exuunt, & planè despuunt,
vel alioquin in excrementa mutantur. At¬
que sic etiam inutilia fiunt conceptae sa¬
nationi. (25) Quod si verò lapis Cancrorum sit
diureticus, non est quod proinde speran¬
dus sit adventus ejus, usque in vesicam,
aut quod vis ejus maneat intacta, & infra¬
cta. Absit. Sat enim esto. Si lapis ille to¬
tum potum spoliet vi acescente. Quippe
quae sola est, utut minimum ejus in lotio
deferatur, pariendi stranguriam, dysu¬
riam, ardoresque Lithiasi familiares. A cor¬
enim, tametsi à felle sano optimè subiga¬
tur: attamen tantillum ejus, potest hostile
esse in lotio, partibusque illi subservien¬
tibus, non minus residuae toti digestio¬
num familiae. Nunc tandem redeo ad ius
Duumviratus, ut constet, quo pacto anima
in suo corpore sua mandata diversimodè
exerceat, agatque per modum jussus, mo¬
deraminis, regiminis, ut etiam truculen¬
tiae, furoris, & tyrannidis, nec adhoc indi¬
geat canalibus, ventis, vaporibus, fuligine,
ac omnium minimè, ope calorum, frigo¬
rum, & defluxionum. Scholae cernentes
effectus Duumviratus, singulisque causas
nectere arbitrantes, cuncta in ardores, vel
humores, horumque decubitus transtule¬
re, quasi ea quae in nobis naturaliter ob¬
veniant, tantum per urgentem ponde¬
rum, calorum, humorumque imaginario¬
rum necessitatem contingerent. Cumque
ab anima, à viribus viventibus retrocesse¬
rint ad artificilia vel demortua Mathese¬
os exempla, tandem frustra se operari cum
admiratione, invita experientia, & solita
vulgi obserratione, plerosque morbos in
catalogum incurabilium, vel numerum
sponte sub cura culinae sanari solitorum,
quieverunt modo venam & alvum aliquo¬
ties usque in necem, vel spontaneam lassa¬
tionem aegrorum deseruissent. Ac postre¬
mò plerumque agyrta, vel annosa anus
curat, quos ipsae Medentum experientiae
deseruerant.
JUS DUUMVIRATUS
1. ILlustratur Aphorismus Senis. 2. Epilepsia &
Mania probantur è Duumviratu prodire. 3. So¬
mnum è Dumviratu esse. 4. Argumentum contra
Capitis praerogativam. 5. Idem confirmatur ab invito
Galeno. 6. Subterfugium Scholarum pro Capite. 7.
Quid sexus singuli tribuant generato. 8. Vegetans po¬
testas in & ex Duumviratu. 9. Foetus diversimode
viuit. 10. Phantasia Cerebri statim interit, nisi ab
inferis foveatur. 11. Anima cur dicatur in sanguine.
12. Conceptus ascendentes ex hypochondrio cernuntur
statim in vultu. 13. Probantur primi conceptus, for¬
mari in sede animae. 14. Somnum & somnia esse ex
Duumviratu. 15. Incubus est in stomacho: ergo som¬
nus & somnia sunt inde. I6. Odaxismus autem à
Sensitiua tantum. 17. Scholarum opinio circa Incu¬
bum. 18. Notatur absurditatis. 19. Asinus Bileam,
non est locutus verbum Angeli. 20. Historia praecipi¬
tis mei casus. 21. Recensentur aliquot Pylori digni¬
tates, & stupenda propter facilitatem remedia. 22.
De sede animae pro Duumviratu. 23. Historia amen¬
tiae ex pharmaco adhuc exsistente in stomacho. 24.
Idem per lipothymiam. 25. Ab axiomate Scholarum.