855
JUS DUUMVIRATUS 313
turbat, lacessitve: idipsum per remedii u¬
nitatem recedere compellitur; si vires at¬
que essentiam omnium membrorum in se¬
contineat. (59) Quod ut tanto fiat manifestius,
historiam adducam. Vidi nempe obesum
corpus, cujus tota pinguedo resoluta fuit
in laticem, qui dein per lotium excretus
fuit. Non enim arbitrari potui, renes
suum habuisse munus transmutandi adi¬
pem, sub pelle distentum, in aquam: quin
potius credidi, id illi concedendum facul¬
tati, quae cruorem in adipem formavit. Ut
scilicet ejusdem sit facultatis laesae, con¬
vertere adipem in laticem: cujus antea
officium fuit, è cruore adipem conficere.
Non est autem ista rerum dignitas, quod
nos pingues aur macilentos faciant. Dum
non raro tabidis ac calculosis renibus,
pinguescant plures. Verum exin liquet
manifestò, stomachi principatus: quod¬
que ut radix totam arborem, hujusque di¬
gestionum comoediam tam in frondibus,
fructibus & corticibus, quam in ligno,
medulla & ramulis gubernat: ita & idem
in nobis pariter contingat, vi Duumvira¬
tus. Saepè namque occurrit Capuccinus
longo ieiunio gravatus, potuque pauco,
& parvae cerevisiae saturatus: crasso ta¬
men corporis habitu dotatus. Ex adverso
autem, cernuntur edaces, lautoque man¬
gonio educati, insigniter macilenti: Sanè
utut utrumque hunc casum rumino, re¬
perio fontalem stomachi digestionem gu¬
bernatricem caeterarum velut sibi subal¬
ternarum. (60) At mirum saltem, quo pacto
resolutus adeps oleosus, in pristinum a¬
quosum laticem retromigret, imò in ve¬
nas, ac tandem ad renes per classicam re¬
trahatur. Quod sanè totum in se est te¬
nebrosum: nisi unius vitae, à sede sua, in
universum corpus sit plena potestas, au¬
thoritas, & facultas; qua Hippoc. totum
corpus ἄπνουν καὶ ἔκπνουν ὅλον dictavit. Cu¬
ius contemplatione, alibi dixi homi¬
nem, non nisi injurioso nomine, vocari
animal. Etenim qui cunctis animanti¬
bus indidit nomina propria: non au¬
tem sibimetipsi: eò quod sua sui ipsius de¬
ficeret cognitio, quippe quae intra ani¬
mantum latitudinem non reperiretur,
nec esset: statim conspexit, etsi non re¬
sponderet aliquis character, qui se sibi
repraesentaret: adesse aliquid, in natura
humana, quod supra animatorum sor¬
tem scanderet. (61) Idque cum Adamo, Scho¬
lae sat indagare potuissent, si saltem se¬
mel considerassent, cur solus homo ride¬
at. Equidem non est risus ex admiratio¬
ne praesentium, aut praeteritorum. Nam
infans saepè salutat suo risu, alloquen¬
tes. Itaque fit risus ex nexu duplicis
animae, quo belluae carent. Anima quip¬
pe sensitiva, primorum conceptuum fons
& origo, considerans aliquid sibi pla¬
cidum, illud unà cum brutis concipit in
gaudio: sed dum mens in penetran¬
ti lumine, sentit se animae sensitivae so¬
ciam, in iucundis conceptibus animae sen¬
sitivae velut admirabunda condescendit:
quasi admirans, aliquid esse, quod gau¬
dio sit dignum: atque inde risus. Idem
quippe mens facit in risu, quod alio¬
qui sola sensitiva, agit suo in corpore,
per titillationem odaxismi. Nam quis
quandoque subsilit, si saltem titillato¬
rem minantem viderit. Intelligit ni¬
mirum novitque anima, sua in sede
rem, cuius omnem persaepe non po¬
test reperire in capite, licet illud ali¬
quoties distinctè noverit, pronunciave¬
rit, & in thecam memoriae resulcave¬
rit. Constat nempe Duumviratus in¬
tellectu proprio, menti immortali, at¬
que insuper intellectu, sive vi phantasti¬
ca animae sensitivae, utentis suis orga¬
nis, diversimodè distributis: quorum ta¬
men collegium intra sedem animae ce¬
lebratur.
Exposui iam, quomodo Duumvira¬
tus iura sua in Intestina, in Cor, in caput,
nervos, vertigine, imò & in mentis prin¬
cipes facultates exerceat: restat mo¬
do explanare, quantum in Pulmonem vi¬
rium habeat. Obi inprimis obvium est,
Quod
Rr 2