855
314 JUS DUUMVIRATUS.
(62) Quod qui propter vitam nimis sedenta¬
riam anhelitus facilè ad quemvis motum
interceptus est, eosdem saepè & unico
vomitorio liberavi: ita exinde confirma¬
tus mansi, totam illius difficultatem ad
stomachi contermina loca sitam esse, ac
insontem pulmonem haberi. Quod au¬
tem tusses spectat, patet sanè, licenter
opiata quaedam operari, atque mandare
non solum ut melius longiusque aut
quietius dormiant; sed memini, quod as¬
sumtum Paracelsi Laudanum, etsi inso¬
mnes propemodum tussienti noctes prae¬
beret; ita tamen tussim pacasse, & copio¬
sa flava, compactaque sputa compescuis¬
se: quod mox nedum in quanto, sint im¬
minuta: verumetiam in sputa muccosa
subpallida, ac dein in alba sint mutata.
Potissimum etiam quod manè, per vo¬
mitum rediens opiatum serò assumtum,
testaretur suspensam tussim, simulque
generationem screatuum, copia e colo¬
re horridorum stetisse. (63) Inprimis ejus¬
modi sputa, sive screatus, non è capite in
laryngem deflua, alibi sub deliramento
catarrhi, à me demonstratum abunde au¬
tumo. Ergo in ipso asperae arteriae du¬
ctu indesinenter confici, satis est aper¬
tum. Ac per consequens, pharmacum
adhuc in stomacho, aliis coenae cibis per¬
mistum, compescere; ne liquor alimen
tarius laryngis degener evadat, atque in
eiusmodi muccum adeo copiosè rece¬
dat. In quo conspicua est vis restaurans
sive fortificans, stomacho impressa, ad
pulmonum oeconomum iam deferri, at¬
que inibi jus suum distendere. Quae qui¬
dem ut primis annis cum jubilo & admi¬
ratione sic evenire conspexi: ita dein¬
ceps studui vim istam restaurantem de
tinendo augere, suppressa interim vi o¬
piata narcotica & nocua. (64) Statim enim
inde certior factus sum, solutum sulfuris
florem efficere hoc casu, quae ab ipso sul¬
furis corpore pariter soluto, nequicquam
contingunt. Idque totum scilicet non
in quantum sulfur ut tale, ad pulmonem
intret, nec quidem florum sub privile¬
gio admitteretur, vel post omnem dige¬
stionum metam, constans, atque immu¬
tatum ad respirationis organa quoquo
modo deveniret: sed duntaxat, quatenus
vis anodyna in sulfure sic aperto eluce¬
sceret: quae adhuc intra stomachum de¬
tenta, indè jure Duumviratus, ad pulmo¬
nis regimen spirituale contenderet. Fe¬
lix itaque aeger cujus auxiliator Medi¬
cus novit lethalia è papavere separare,
retento auxilio excitatore potestatis in
Duumviratu. Alioqui sanè nocuum cum
proficuo simul assumuntur, unumque
impedit alterius provectum. Itaque o¬
piata non somnum inducant: at saltem
cohibeant recessum spermatici & alimen¬
tarii liquoris, in degenerem exsulemque,
atque proscribendum screatum, sputum¬
que tam frequens atque horridum. Quod
nimirum quo copiosius exscreatur, ex¬
pedirique videtur, eo quoque abundan¬
tius succrescit de novo. Quapropter co¬
hibitio generationis degeneris, non nisi
vi restaurante suscitata intra Pulmonis
cannas contingere sat evidenter nosci¬
tur. Scilicet vis opii noxia retunditur, sic
ut citra somnum (saltem non vi somni¬
fera) in pace, quiete, & citra tussim, sibi¬
lum & stertores, introducatur libertas
respirandi. (65) Valet autem stomachus com¬
pescere productionem tot phlegmatum
screatu reiectorum, quatenus ejus dige¬
stiva vis praesidet digestionibus caeteris.
Ideoque sanant opiata praefata produ¬
ctarum mucilaginum, quamdiu defectus
ille promanat vitio fermenti digestivi.
At non ubi pendet è corruptione robo¬
ris innati. Nam tunc etiam invito stoma¬
cho in tabem properat: non secus atque
stomacho est impossibile restaurare vi¬
tam iam in occasum vergentem.
MEN¬