855
318 MENTIS
potest: sive id creatum sit, sive increatum; ut¬
que ex teipso, & ex omni cognitione, omnium
earum rerum exeas, & venias in unam unita¬
tem ejus, qui est super omnem naluram & sci¬
entiam." Haec ille. Etenim mens, est proxi¬
ma Imago Divinitatis: Idcircò sicut ocu¬
lus nil absolutius aspicit, quam ipsum
Solem (cujus tamen luminis claritatem
non tolerat) caetera verò cuncta, pro¬
pter illum: ita mens, nil propriè, princi¬
paliter atque intimè cogitat, contempla¬
turque, praeter illam unitatem, & reliqua
cuncta propter eandem. (14) Undè manife¬
stum evadit, quod quamdiu quippiam co¬
gitatur, quod sensibus vel Ratione perci¬
pi potest, nondum sit pura nudaque ab¬
stractae mentis cogitatio. Modus autem
eò perveniendi, supra quidem descriptus
legitur, at adhuc est procul remotus, &
propemodum invius, propter omnimo¬
dam abstractionem & proscriptionem o¬
mnium rerum creatarum, imò & increati
omnem considerationem, Id est, abnega¬
tionem per sequestrationem progredien¬
tem, usque ad omnem mentis activita¬
tem, quae nempe proin excludit mentis
omnem cogitationem & contemplatio¬
nem, exspectatque supernè influum lu¬
men gratuitum, nihil agendo: sed tantum
tolerando post exhaustam omnem egoita¬
tem. At cum sic liberari penitus, non o¬
mnino consistat in nostra potestate, ad¬
eoque potius gratiam raptus monefaciat,
quam veras mentis, nudasque, atque pu¬
ras operationes, quas hoc capite specula¬
ri intendo, pro complemento Tractatus
de Anima: (15) Idcirco iuxta meam iudicii
pauperiem, non propinquius, agendo
scanditur ad supereminentem solius men¬
tis & abstractam lucis intellectualis de¬
nudationem, quam per Orationem silen¬
tii in spiritu, in quo deliciae Dei sunt ad¬
orari. Eò quod istam mentem, ut sui de¬
nudatam imaginem, sic in speculo suae di¬
vinitatis reflexam, illustret tum emanati
vè. Hoc est nimirum, quod gloriosissima
Bonitas optat.
(16) Ut autem fructus, sive exercitia, pro¬
dant quidditatem Mentis, id potentius
nec aliunde haberi putavi, quam ab ex¬
ercitiis spiritualibus, quibus ipsa mens
sese extricat à connexis conceptibus re¬
rum creatarum, cognitarumque sensuum
ministerio. Liquet enim, quid sit ipsa
mens, dum se abstraxit à conceptibus, qui
illam maculare solent, possentve, vel sal¬
tem impedire, ne ad nuditatem purita¬
temque sui perveniat, in qua unitatem
praefatam adorare queat. (17) Dominus Jesus
itaque via est, veritas & vita. Via inquam
ad se veritatem, & ad vitam Patris lumi¬
num. Via ergo dirigitur ad consecutio¬
nem abstractae veritatis. Cujus optatus
est, ut abstrusa veritas, quam in mente
sui imagine depinxit, à nobis cognosca¬
tur, & adoretur in spiritu. Vbi ipse est
praesens Regnum Dei, cum omnibus suis
chatismatibus: Atque ideo non potest
modus, mediumque adorandi in spiritu,
propinquius sciri, vel addisci, quam à via
& veritate ipsa, adeoque ab oratione
quam nobis dictavit, in qua sunt primum
tres amorosi optatus, sive amoris deside¬
rla, ac totidem petitiones. (18) Optatus enim
isti, sunt absque omni egoitate, & nudi
respectus in ipsum Deum, & purissimi id¬
circo eorum omnium, quae optari ex a¬
more & cogitari queunt. Ac primus il¬
lorum est, de quo veritas dicit: "Quaerite pri¬
mum Regnum Dei & Iustitiam ejus, & reli¬
qua adiicientur vobis." Non est autem Dei
Iustitia, ut nobis fiat lustitia (nam non ju¬
stificabitur in conspectu Dei omnis vivens).
Sed ut nomen ejus sanctificetur, quod
nedum est ipsi debitum, adeoque iustum:
sed optatus ille amorosus nos justificat.
Praesupponit enim primùm fidem ipsam
Christianam, dein & infinitam ejus boni¬
tatem, qua dignatur esse Pater noster. Ac
quidem in verbo ("noster") egoitas pro
Dei bonitate & obligatione nostrorum
omnium ponitur, quae alioqui nusquam
in tribus cernitur optatibus. Ac tertiò,
exhibet immensam ejus majestatem, com¬
men¬