855
COMPLEMENTUM. 319
mensurandam ex habitaculo Coelorum,
quod est opus manuum suarum. Adeoque
istis talibus praemissis, accenditur in no¬
bis optatus amorosus. Qui non deside¬
rat, ut sanctificetur ejus nomen solum¬
modo per filium ejus unigenitum, & no¬
stri mediatorem, ubi Abyssus Abyssum
invocat: nec etiam duntaxat, ut coelites,
& tota militans Ecclesia, ineffabile suum
nomen adoret: nec etiam ideo sensus est,
ut sanctificetur nomen ejus in terra, sicut
in Coelis; sed ut sanctificetur in nobis,
& per nos: renunciata tamen in hoc o¬
mni egoitate & nihilitate. Vtque sit nu¬
da & purissima reflexio honoris, & deli¬
ciarum Dei, in eo, quod est esse nobis.
cum, & adorari in spiritu amoris. Ideo¬
que & alter succedens optatus, non pe¬
tit sibi Regnum Coelorum; sed Regnum
Dei, quod in nobis est, ut adveniat pro¬
pinquius. Non quidem nudè atque sim¬
pliciter propter nos: sed quia suae est bo¬
nitatis, esse cum filiis hominum in deli¬
ciis. Quamobrem etiam optatur, ut sua
voluntas siat in nobis, super nos, & per
nos, cum plenaria resignatione nostri vel¬
le. Tres ergo optatus procedunt ex ani¬
ma, citra haeccitatem, aut reflexionem in
nos, quia excedunt omnem creaturae per¬
sonalitatem, ut Deus propter se adore¬
tur. (19) Ideoque excellunt omnem vim oratio¬
nis, petitionis, laudationis, gratiarum a¬
ctionis, imò & ipsius glorificationis. Nam
agere gratias, beneficium notat, & compli¬
cat recipientem. Glorificatio autem, lau¬
datio, vel ipsamet sanctificatio, quatenus
egoitatem meam ante Dei conspectum
defert (quanquam interim sit debita & ob¬
ligatoria) procul recedit à purissimi & a¬
morosi optatus excellentia, quo desidera¬
tur sanctificatio nominis divini in nobis,
in qua Abyssus Abyssum invocat. Nam
quis sum ego, qui praesumam respectu in¬
finiti, sanctificare illud? qui nempe non nisi
vermis sum, peccator miserrimus? Ideoque
optatus amorosus sanctificationis, tantum
excellit sanctificetur nomen tuum per me,
quantum miser peccator distat à filio Dei¬
parae virginis. (20) Laudes enim, & orationes,
tam in lege Mosaica, quàm hodie, per
hymnos, psalmos, & orationes fiebant. At
nunquam ante edoctam veritatem asse¬
cutus est homo, vigorem, altitudinem &
profunditatem optatus amorosi, sanctifi¬
candi incomprehensibilem divinitatem in
nobis, in quo plus est excellentiae, quam
omnes simul creaturae queunt compre¬
hendere. Non enim sanctificatio ista o¬
ptatur, quia Deus est optimus, maximus,
liberalis, etc. nam ista includunt laudantis
egoitatem, incompatibilem cum nomine
divino. (21) Desiderium itaque, optatusque ani¬
mae amorosae ferventer desiderantis, nudè
& simpliciter sanctificationum nominis di¬
vini, non fit quidem per creaturam infra
Deum, sed per liquationem mentis, desi¬
derantis in amore Dei: minimum enim
quod in se continet, est cum resignatione
sui totius, se offerre Deo, itemque vel¬
le agere & pati quidlibet, cum cordis,
animae & virium totali oblatione amo¬
rosa, in obsequium voluntatis divinae. In
qua oblatione amorosa, incompatibi¬
liter excluduntur omnes cogitationes,
praeter nudum amoris optatum. Eò
quod transcendat omnem reflexionem.
Etenim quia nudus est, vestem omnem
spernit, quam Ratio ipsi posset submini¬
strare. (22) Amor enim iste, tam nudus & ex¬
cellens, oritur in sede mentis, sentiturque
ibidem ubi omnis primus conceptus fit,
absque imagine & phantasia. Quamdiu ve¬
rò verbis exprimi potest, nondum est
mentis abstracta cogitatio nuda, quae sci¬
licet à B. Dionysio describitur, supra o¬
mne id quod Ratione, sensu, ac verbis
concipi potest. Sentitur quidem, at citra
discursum, & imaginationem. (23) Quia nudo
veritatis amorosae conceptu, ipsa veritas
inexprimibili tum mentis attactu feritur,
fruitur & appropinquat, imò mox pene¬
trat. Alioqui quoties formantur Ideae,
aut conceptus verbis exprimibiles, reti¬
nent maternam Sensitivae caducitatem,
inconstantiae fragilitatem, incertitudinem,
ac perturbationes, passionibus subiectas.
Ss In