855
326 SCABIES ET ULCERA
Galeni, suorumque coaetaneorum Gręco¬
rum, atque sequacium Arabum dedeco¬
re, exemerunt; prout de Tumulo Pestis ex
professo tetigi. (26) Mitiora etenim ulcera,
quibusque sua est ademta malignitas, dum¬
que ad incarnationem & restaurationem
relictae cavitatis festinant, solo stillant
pure, adeoque difficiliores censerentur,
iuxta Galeni regulas, quam dum. ichore
fluerent. Vlcera autem iam mitigata, ir¬
ritantur abstergentibus: tantum abest,
quod iisdem sanentur. Sanè, si exsiccantia
& abstergentia cunctis satisfacerent ulce¬
ribus, facilis foret quorumcunque sana¬
tio. Cur enim tàm anxiè Galenica Schola
turbatur, circa electionem pharmacorum,
ubi sicca lintea utrique satisfaciunt indi¬
cationi abundanter? Nimirum unicum
linteum exsiccat, & abstergit unà pari¬
ter? Pudeat ergo, atque seriò illas pu¬
deat, è Cathedris, è prelis, & ore illarum
ejusmodi nugas, Adolescentiae & Chi¬
rurgis, pro axiomate medendi suffunde
re: hosque proinde sic instructos, in ne¬
cem mortalium, sibique fidentium tortu¬
ram, paratos dimittere, specioso meden¬
tis & doctoris titulo. Non itaque pus &
saniem abstersisse, atque exsiccasse sar est
sed hostilis fabricator, partique insidents
corruptor, delendus: quippe qui nil ex¬
siccando, abstergendoque remittit, mite¬
scitve. (27) Seminalis videlicet deleterii quali¬
tas, venenosaque impressio Archeopartis
exotica, bonum cruorem sibi dispensatum
pervertens: sui dumtaxat ablationem na¬
turaliter indicat. Est ergo virus, fermen¬
tum quoddam atque contagium, fundo
insitum, cruoris atque carius corrupti¬
vum. (28) Videant ergo Scholae, an eidem Ca¬
tarrhus vaporetenus è stomacho in capi¬
tis planum sublatus initium atque fo¬
mentum dare queat: & an Cauteria ad
lubitum inflecta, eundem solitum Ca¬
tarrhum loco remediorum nedum exsic¬
cantium, & abstergentium, verumetiam
vice revulsionum satisdare queant, pro¬
pter connexionis continuitatem in radi¬
ce eorundem, proportionem, applicatio¬
nem, consonantiam, imo & dependentem
symphoniam. Equidem quotquot fer¬
mentorum activitatem atque varietatem
ignorant, necesse est omnia creduliter cae¬
cutiendo tentent & explorent. (29) Sunt nimi¬
cerum diversae corruptiones, corrupto¬
rumque distantiae. Quorsum unius panis
testimonium plurimum conferet: (30) quip¬
pe qui etiam disputationis hujus index
esse potest. Qui nimirum in homine, ca¬
ne, fele, equo, vacca, galina, ansera, anate,
ove, etc. totidem determinationes susce¬
pit, quot fermenta sanguinum, stercorum¬
que specificè (imò & genericè) emanant
differentiae. Sic & unicus specie cruor, plu¬
ra specie ulcera, atque transmutatas sui
corruptiones sustinet, pro fermentorum
peregrinorum alteritate. Atque quan¬
tumvis unicus ad generationem satis sit
Archeus: varia tamen media, vitae, atque
modi sunt corruptionum: quot nempe
corrumpentium sunt familiae. Est ergo
plena atque exacta ulcerum sanatio, fer¬
menti sui ablatio: non autem hepatis re¬
frigeratio; non bilis somniatae, vel saniei
abstersio. Denique nec curantur ulcera,
per applicationem abstersivorum, adeo ut
pro illorum malignitate, gradus corro¬
dentium abstersivorum, sui augmentum
optet. (31) Non enim realgar fixum, per sa¬
lempetrae, atque in adstringens sulfur dul¬
coratum, sive mitigatum, sexaginta fortè
ulcerum diversitates extinguit: quia ro¬
dit, exeditque, (etenim sic non sui dulco¬
rationem cum repetito spiritu vini expo¬
sceret) sed quia venenum mite iam ha¬
bet, quod ipsum ulceris fabrum, cruoris¬
que corruptorem, est enecando. Quo vi¬
delicet semel in totum demortuo, non
cessat deinceps caro spontè, è fundo suc¬
crescere: Itaque cavitas ulceris, carnis
succretionem, pellisque cicatricationem
indicat, ut ablata scilicet fiat restitutio.
Quaeque ideo posterioris relationem ha¬
bent, respectu necis Corruptoris. Porro
quae