855
SCHOLARUM. 327
quae in seminale, toxicumque fermen¬
tum refero, Paracelsus suo more, in mi¬
crocosmi fodinas minerales, atque sali¬
nas transtulit. (32) Nam ut ulcera, plerumque
sale odiosa: putavit secundum suum Idio¬
tismum, ulcera progenie mineralium, di¬
stinctisque eorundem familiis adscriben¬
do. Non enim in rixas me compono, ut
neque me ideo natum scio. Quapropter
viri inanitatem, & incircumspectam ob¬
livionem doleo. Ut hominem, quem aliàs
etymo, sive limbo, totius universi epito¬
me, desumtum gloriatur: magísque il¬
lius extracti dignitate, quam Creatoris
Imagine gloriosum fingit, calamitosissi¬
mum ait monstrum, solis mineralibus un¬
dequaque plasmatum. Is inquam alibi,
horum immemor, corpus humanum vo¬
cat per totum, Cagastricum: non qui¬
dem diversis constans amplius salium
texturis: at unius solum salis petrae stru¬
ctura superbum. Vnde homines nati du¬
rum genus, ergo agae terrae. Voluit nem¬
pe cuncta salia, lapides, mineralia, her¬
bas, etc. in homine, velut seminariis suis,
delitere. Prorumpere autem in actum,
non quidem fotu confusorum seminum,
in Chao delitentium. At sola separatio¬
ne liquoris vitalis, à sibi connatis, retroire
sponte, in pristina mineralia. Non atten¬
dens, quod absonum sit, cum macroco¬
smus non minus Astris & plantis constare¬
velit quàm mineralibus, quod potius in
salia, quam in plantas & quadrupedia se¬
se resolveret. Itaque nedum seminum,
vegetabilium, Astrorum, & animanta¬
torum: sed sui ipsius est oblitus in hoc
Paracelsus? Quod seminis proprii, un¬
de cruoris ista moles, à vitalibus huma¬
nis separata initiis, potius in hoc, quam in
aliud minerale, retrocederet. (33) Ut enim
Galenus caloribus omnia donans, febri¬
citanter delirus, per aliquot saecula me¬
dendi principatum in se traxit. Ita Para¬
celsus, cuncta in subterraneam sobolem
redigens, supellectile pretiosa superbi¬
ens dementavit aliquantisper, atque pro¬
in in eundem principatum aspiravit. Sed
sodes quis ille Separator, qui à vitali bal¬
samo, partem sui adimit, & avellit? Ec¬
quis demum Corruptor ille, qui partem
à vitali sorte avulsam, simul in salem mi¬
in occultum metallum, sola fide credi¬
bile, mutasset? An non de vita longa,
mortem vocas balsami dominium? Quo¬
modo ergo nunc mortem vocas balsa¬
mi separationem? Quisve in limbo hu¬
mano distinctor seminalis, qui unicum
& eundem à balsamo vitali liquorem,
nunc in alumen, nunc demum in arse¬
nicum torqueat? Profecto, Paracelse,
postquam operosa & ridicula indagi¬
ne magnas struxisti fabulas, quia fer¬
menta nescivisti (ad quae tamen velut
principia actiua, & seminalia veniendum
crat, naturae initia praeteriisti: ludensque
cum microcosmi limbo, ad tui bene¬
placitum, te ridiculum posteritati exhi¬
buisti. Fermentorum namque plenaria
cognitio facilem invenit viam, ad ulce¬
rum quorumcunque venena cognoscen¬
dum, tollendum, superandum, separan¬
dumque. Nam quicquid in naturae cursu
fit, id seminum necessitate atque ductu
fit, moveturque ad sui ultimam periodum.
Non autem sorte resoluti cadaveris, aut
procumbentis partis nudo arbitrio. Quae
scilicet à privatione, in pristinum ens re¬
surgendo, festinaret. Apage cum tuis nu¬
gis. Non enim nobis sunt fontes salini:
non reductiones cruoris, in ficta latentia¬
que metalla. Nec sunt in nobis mineralia,
lasciviendo sese subtrahentia ab initiis vi¬
talibus, aut horum subtractionum exspe¬
ctantia: ut nempe ab esse humano, in pri¬
stina atque destinata redeant mineralia,
ut sic fiant ulcerum matrices, fontesque.
Nec etiam in nobis sunt leges microco¬
smicę magis, quam elementorum quatuor
in nobis correspondentes humores, horum¬
ve pugnae vel simultates. Cum Nazianze¬
no enim, non possum hominem ad mi¬
crocosmi regulas ludicras constringere.
Malo
Tt