855
330 IGNOTA ACTIO
rium, sui potestate infinitum. Hinc sequi¬
tur, quod tandem omne agens particula¬
re, sensim etiam propria sponte quando¬
que fatiscat, exsolutisque muniis, defun¬
gatur, per virium dissolutionem, in spatio
loci, durationis & roboris potestate, cir¬
cumscriptarum: nisi fortassis, anticipa¬
tione termini, vel obiecti impedimentis,
statutus dies, proprii & limitati defluxus,
eludatur. (3) Sunt autem agentium natura¬
lium, quaedam habentia vim motivam,
quam Blas motivum dixi: ipsa verò a¬
gentia, voco robora moventia. Reliqua
autem moventia, Blas alterativum dico,
quae videlicet operantur per fermenti
vim seminalem. Atque ejusmodi agen¬
tia, plerumque generant sui simile. Sunt
denique tertiò, Agentia quaedam ano¬
mala, sive heteroclita. Dicam ex ordine do¬
tribus illis. Equidem robora agentia,
agunt in sua obiecta, 1. per pondus prae¬
valens. 2. Per figuram rotundam, angu¬
larem, acutam, cavam, etc. 3. Per corpo¬
ris duritiem, mollitiem, etc. 4. Per Blas
impressivum, à manu, malleo, acu, etc.
5. Per celeritatem. Etenim nisi aries cum
celeritate, ad murum, vel malleus, ad
clavum concutiatur: licet vis impressi¬
va sit robusta: Blas tamen ejus erit igna¬
vum. 6. Per impedimentum vacui. Et
7. tandem, per timorem penetrationis
dimensionum. Quod autem Robora mo¬
ventia, nequicquam repatiantur à suis
obiectis, patet: nam in primis, in praefa¬
torum 6. & 7. natura universi potius o¬
peratur ne sint, quàm ut, dum essent, o¬
perentur: multò minùs repatiantur,
Quia non repatitur Agens ab obiecto,
quod nondum est. Cum id quod non¬
dum est, nondum agere, aut ex actione
repati possit. Quo ad primum autem
quod nempe pondus majus, à minori re¬
pati nequeat, per aliquam reactionem
minoris, patet. Quia pondus minus, ap¬
positum ex opposito, non arguit ullam
reactionem in agens: sed fit istud, pro¬
pter determinationem, factam, vel à spa¬
tio loci; uti in elongatione ab axe: vel
propter modificatam actionem ponderis
majoris. Quod, non esse veram reactio¬
nem, sic probo. Pondus minus, simplici¬
ter, & absolutè, nil patitur à mojori; à
quo elevatur: ergo neque pondus mi¬
nus reagit quicquam, quanquam ele¬
vetur, & cedat. Siquidem pondus minus
tantum determinat actionem & gravita¬
tem praepollentis ponderis; quatenus u¬
numquodque agens est finitae & deter¬
minabilis actionis. Quod autem ejus¬
modi determinatio, non sit reactio pon¬
deris minoris, Patet: (6) nam idem pondus
minus, remanens quantum est, fit ma¬
ius dum elongatur ab axe. Itaque si qua
esset actio, aut reactio in ponderibus, in
praefato casu, tribuenda esset spatio lo¬
ci, & non gravitati ponderis. Cum u¬
num, atque idem pondus; solo spatio lo¬
ci, sit varium, multiplex, ad lubitum Ar¬
tificis. Spatium autem loci, vel elonga¬
tionis, est quid externum essentiae pon¬
deris, & plane accidentale per accidens.
Ad eoque nec potest dare veram, & pro¬
priam actionem, aut reactionem in pon¬
deribus. Determinatio itaque actionum
in ponderibus non est essentialis atque
propria actio, vel reactio ponderis, in
pondus. Perinde quoque, ut spatium, si¬
ve loci distantia, non habet vim aliquam
internam, aut essentiale Blas motus lo¬
calis, in globum, à bombarda emissum:
sed tantum determinat vim finitam im¬
pressi motus, sic ut necessariò, per distan¬
tiam, sensim globi Blas acquisitum, lan¬
guescat. Certum est namque, quod glo¬
bus in medium distans operatur: quod
intelligo, globo nullam esse activitatem,
in ipsam loci intercapedinem, licet haec
tamen, Blas globi sic determinet, ut tan¬
dem pereat, quia finitae est potentiae. Pa¬
riter & in ponderibus: pondus majus
determinatur quidem ad certam mensu¬
ram, & potentiam, per pondus minus:
sed illa determinatio, non est actio vera
agentis alicujus, si motus localis, per lo¬
cum