855
332
IGNOTA ACTIO
sed utrimque, unum aiteri est externum,
peregrinum, per accidens, relativoque
fundamento determinabile, ut inserviat
considerationibus humanis. Et quicquid
sic penes nos agit, aut reagere videtur:
revera nil agit. Ad reliqua autem robo¬
ra moventia quod attinet. Si vis impressi¬
va roboris, agat per se quidem: sed inte¬
rim determinetur spatio loci, durationis,
vel per impedimenta debilitetur, vel tan¬
dem si agat modificatè, propter figuram
aut duritiem: nulla saltem unquam in
his est reactio patientis, aut agentis cre¬
passio. (7) Per exemplum. Si quis pugno fe¬
rit incudem, & inde vulnus aut contusio.
Non est in illo verbere, ulla incudis rea¬
ctio, vel operatio duritiei, aut anguli in
ferro. Nam licet durities resistat, renitens
percussori pugno, videanturque termini
resistentiae, sive renitentiae, aliqualem re¬
actionis vim, de necessitate includere: at¬
tamen impropria est locutio, ab errore
populari veterum, promanans. Nam non
est reactio ista incudis, sed est ipsamet
pugni actio, quam voco resilientem. Nam
si incus per duritiem verè reageret: cum
non sit ratio, cur incus pro parte ageret
in pugnum, & exspectaret percussionem
ut ageret. Deberet namque tota sui du¬
ritie, & pondere simul, in manum etiam
quietam agere, eamque de facto, planè
atterere. Nec esset actio incudis limitata, à
sortitudine verberis, si esset incudis ipsius
reactio. Siquidem idem pugno accideret,
sive fortiter, sive demum modestè percus¬
sisset, sive demum tantum oppositus pu¬
gnus quiesceret: quia in utroque actu ea
dem fuit incudis durities. Quare durities
illa ferri nil agit, aut reagit, propria agen¬
di VI. Nam incudi esset vis, quae in rea¬
gendo per sui duritiem sita esset, in qua¬
libet percussione, aequaliter atque iuxta
plenariam sui potentiam ageret: non au¬
tem iuxta modificationem verberantis
pugni, incudi prorsus alienam. Igitur ve¬
re pugnus simpliciter agit in incudem, &
incus patitur simpliciter, etsi inde nullam
tolleret offensionem. Pugnus verò pati¬
tur per accidens, si fortius verberet. Cujus
tamen passionis agens, non est incus: sed
ipse pugnus. Quia verberationis & lae¬
sionis, est tantum unica & singularis a¬
ctio, quam ideo resilientem voco. Adco¬
que pugnus patitur, laediturque per se, à
semetipso: per accidens verò, à fortitudi¬
ne verberis & occasionaliter, à duritie, aut
figura ferri. Quae tria in unico ictu sunt
notanda. Siquidem quod per accidens, &
occasionaliter, externè agit tantum, reve¬
ra non agit propria actione. Ideoque nec
incudi est aliqua reactio, ut neque actio.
Sed percussio & durities, sunt media oc¬
casionalia vulneris. Quorum unum (nem¬
pè durities) est occasionale proprium, &
internum: alterum (nempe percussio)
est accidentale per accidens. (8) Est demum
alia actio roboris moventis, quae multos
titulo reactionis fefellit. Et qum manus
apprehendit ferrum candens: manus e¬
nim apprehendendo, reverà & per se agit,
patiturque in apprehensione ipsum ap¬
prehensum ferrum: hoc verò vicissim a¬
git, nova quidem; sed longè alia actione,
cremando manum. Nec enim ista ambu¬
stio, est ferri, quatenus comprehensi (licet
ille attactus, sit occasio immediata, & cau¬
sa sine qua non) sed est actio propria fer¬
ri, ut candentis. Sic namque attactus &
ambustio, sunt entia prorsus distincta &
separabilia in radice. Adeoque & obiectis
differunt ambae illarum actiones, quam¬
quam inter agendum subinde coincidant.
Ambustio ergo non est reactio ferri, ut
comprehensi: sivè, non est reactio com¬
prehensionis. Etsi alterius classis actione,
actrix manus fiat patiens, quia concur¬
runt duae actiones prorsus disparatae. (9) Una
scilicet manus comprehendentis, & altera¬
comburentis ferri. Denique celeritas,
dum aries ad murum concutitur, non est
propria agentis activitas: sed est modifi¬
catio roboris impressionaliter moventis:
adeoque externa, & per accidens. (10) Nunc
quod attinet agentia per Blas alterans, ea
nequic¬