855
REGIMINIS. 333
nequicquam reactionis tolerant à suis ob¬
iectis: quia generant per absolutam po¬
tentiam dispositivam obiectorum. Qua
potestas, cum divinitus sit collata naturae,
etiam agit sine reactione. Per exemplum,
Si totus globus terrae & aquae, farinaceus
esset, tandem tota illa moles fermentare
tur à fermento panis semel indito. Quod
utique non fieret, si vel minima corporis
fermentabilis reactio esset. Pauculum
enim fermenti statim suffocaretur à ma¬
iore mole obiecti: Perinde quoque spiri¬
tus seminales, molem substratam, pro fa¬
cultate sibi collata & innata, disponunt,
& alterant insigni praerogativa, & citra¬
subiectae molis reactionem. Nec obstat,
quod stomachus, duriores cibos coquens,
sentiatur velut repati, ac tolerare reactio¬
nem digestibilium. Quia rusticus nimis,
& ille medentum sermo. Quoniam nisi
digestibile coquatur perfectè, statoque
termino, frustra digestio ejusdem spera¬
tur. Nam diutius in stomacho morans,
corrumpitur, adeoque tunc suboritur a¬
gens noxum, nec amplius digestibile pri¬
stinum, dum corruptum est. Nec etiam
istud agens novum reagit, per modum
ferri candentis. Quia sunt in illo digesti¬
bili, partes incapaces digestionis, respectum
illius stomachi. Neque etiam fermentum
panis fermentat pulverem vitri, aut are¬
nam silicis; quia est obiectum alienum,
& incapax, sibique indomitum. Sic nam¬
que fermentum stomachi digerens, fer¬
mentat florem farinae: non autem surfu¬
res. Interim nil patitur fermentum fari¬
nae; à pulvere vitri: ut neque ille pulvis
reagit, resistit, aut verè renititur. Siqui¬
dem fermenta alterantia nequaquam a¬
gunt, nisi in habentia symbolum: sed quie¬
scunt, cessant, dormiuntque, si non habe¬
ant obiectum sibi proprium. Impedimen¬
ta ergo agentium, per Blas alterativum,
sunt incapacitates, durities, impuritates,
in aequalitates, & spatii requisita moventia.
Itaque horum actio terminatur in obiectum
proprium, illudque disponit decretis sibi pe¬
riodis & modis. Impedimenta autem in¬
tercurrentia, non sunt reactiones patien¬
tis: sed ejusdem incapacitates. Neque
enim reagit Argentum, dum à Chrysulca
tanto fervore solvitur: quanquam haec
intereà fatiscat agendo, vimque suam a¬
mittat: verùm est spirituum innata pro¬
prietas, atque dos, qui operantur agendo,
ut ad destinatum scopum pertingendo
seipsos perficiant, deducantque sua obie¬
cta ad fines sibi naturaliter injunctos.
Quod sat docet acetum distillatum, dum
solvit lapidem cancrorum, limacum, co¬
ralla, etc. Acidus enim aceti spiritus sese
agendo coagulat, quique alias penitus
erat volatilis & liquidus, constringitur
nedum; sed & saporem mutat. Cogit
namque & constringit se, forma tangibili,
quasi magis gauderet solidioris corporis,
quam liquoris specie permanere. Ejus¬
modi autem coagulationem atque sapo¬
ris mutationem contingere, proprio spi¬
ritus aceti motu, non autem reactione
corporum in dissoluto fieri, stantium
patet. Quia corporum illorum non fit, vel
unius saltem grani, in pondere diminu¬
tio. Dum interim aliquot mensurae stilla¬
ti aceti, mutationem praefatam subeunt.
Adeoque propter solam lapidum commi¬
nutionem id fieri, non videtur rationi
consonum: sed ob propriam spirituum
dotalem explicationem. Propemodùm
idem fit, dum spiritus vitrioli cum Mer¬
curio incalescit. Mercurius namque ma¬
net impermutatus, in Mercurii essentia at¬
que materia; nisi quod nivis faciem assu¬
mat: nil quicquam interim de sui substan¬
tia amittens, attamen spiritus, vitrioli
transit in verum Alumen. Sin autem spi¬
ritus aquae fortis (qui pro altera medie¬
tate sui, est & spiritus vitrioli) Mercurio
combinetur, non fit nix ista Mercurii, ut
neque ipse liquor transit in alumen. Ad¬
eoque hinc apparet, non esse actionem
propriam Mercurio: sed spiritui vitrioli,
seipsum sponte propria disponentis di¬
versimode, juxta innatam propensionem,
ad