855
334 IGNOTA ACTIO
ad varia obiecta, differenter seipsum mu¬
tantem. Quapropter spiritus vitrioli, qui
est in aqua forti, forti bullarum excitata¬
rum fervore, atque tempestuosa ebulli¬
tione, Mercurium dissolvit: ac longè se¬
cùs, quam dum nudus, atque simplex, est
vitrioli spiritus. Quae sanè varietas in
agendo, vires varias spiritus agentis, po¬
tius quam ipsius Mercurii manifestat. In
una quippe actione, Mercurius fit invisi¬
bilis, qui in altera, nivis instar albescit.
Etenim spiritus salis marini, etsi acutissi¬
mus: attamen nequicquam mutatur à so¬
cietate Mercurii, ut neque etiam in Mer¬
curium agit. Adeoque videntur effectus
actionum, & non reactionum. Sic Chry¬
sulca agit in cuncta metalla, demto auro
Cum sale autem armeniaco, agit dumta¬
xat in aurum: non autem ampliùs in Ar¬
gentum. Adeoque sunt proprietates sin¬
gulares spirituum; non autem corporis
patientis reactiones: quippe quod in sui
substantia, aut pondere, sustinet, nisi me¬
ram unicamque sui divisionem. Ergo spi¬
ritus, diversis passionibus agendo agitati,
varias subeunt metamorphoses: sin au¬
tem sopiti, atque dormientes maneant,
nec agant in obiectum, etiam in pristinis
manent qualitatibus. Primum enim ap¬
parebat, id contingere ob attactum Mer¬
curii: quippe, qui etiam quidam est spiri¬
tus: at postmodum, in Argento, & Auro,
id totum siluit. Quinetiam memini, cal¬
cem Argenti imbibisse liquorem sulfu¬
ris, quam stagma vocant, qui statim in
Argento omnem deposuit austeritatem
& acorem, huncque in felleam amaritu¬
dinem distillando commutavit. Nam
Argentum mansit idem, quod ante, in
substantia, pondere & pulvere: Itaque il¬
le amaror dari non potuit ab Argento.
Atque ea propter, nullatenus ex reactio¬
ne Argenti: sed sponte propria factus
fuit, à proprietate spiritus sulfuris: nec
est enim minor ratio, cur idem spiritus
vitrioli, diversimode agendo, etiam sese
variformiter mutet: quam quod idem ar¬
gentum, sub diversorum spirituum ebul¬
litione, in hos diversimodè reagendo fe¬
rociret. Praesertim dum spiritu fit varia a¬
gendo transmutatio: nulla autem argenti in
patiendo fiat substantiae alteritas, aut pon¬
deris sui diminutio. Quae longè clarius
per Adeptos demonstrari possunt. Qui¬
bus scilicet unicus & idem liquor, Alka¬
hest, omnia totius universi corpora tan¬
gibilia perfectè reducit in vitam eorun¬
dem primam, absque ulla sui mutatione,
viriumque diminutione. A solo autem
suo compari, subter jugum trahitur, at¬
que permutatur. Sensus nempe quidam
rebus singulis inesse hinc apparet, quo
mediante, circa diversa obiecta, sese aliter
atque aliter movent, & explicant: non
autem, quod periodus motuum, & expli¬
cationum istarum, varietasque agentium,
proinde reactioni patientium, sit tribu¬
enda. Perinde nimirum, dum tepor exter¬
nus, ova ad pullum perducens: neutrum
enim repatitur reciprocè. Neque enim
spiritus vitalis in ovo, quicquam à tepo¬
re, ut neque à spiritu vitali ovi, ullatenus
repatitur tepor ille. Huc facit, quod ante
probavi. Nempe alterantia non agere per
contrarietatem. Non ergo patientia, se
defendendo, pugnant; nec reagunt, per
contrarietatem. (12) Falsum est quoque axio¬
ma, Quod omne agens agat necessariò in
instanti: quodque ejus actio retardetur
duntaxat, per resistentiam & reactionem
patientis. Quoniam seminibus singulis,
essentialiter inclusa est durationum &
dispositionum sua atque certa periodus.
(13) Fluxit enim falsitas illius axiomatis,
quod Scholae, per Aristotelem delusae,
ignem putarint comparandum caeteris a¬
gentibus: quem cum cernerent alicubi
ferè momentaneum; idem credidere, ad
alia agentia, pariter retorquendum. Cu¬
ius occasione, nunc de agentibus anoma¬
lis & heteroclitis dicendum. (14) Manifestum
est imprimis, Ignem nil prorsus pati, aut
tolerare, per reactionem cremabilis obie¬
cti. Pusillus enim ignis alioqui sufficeret
cremen¬