855
ANIMAE 351
quod homo sui cognitionem non aliun¬
de peteret, quam ab initio & fonte sui:
qui est totius Philosophiae principium,
medium, finis, scopus, & summus verti¬
calis apex: ad quem omnis cognitio est
adiectitia. Quinimo sunt rerum sublu¬
narium cognitiones essentiales, & à prio¬
ri, aequè tenebrosae, tectae, & difficiles;
atque est ipsa Mentis immortalis conce¬
ptio, si essentiae rerum à priori, earum
que causae sint soli Deo cognitae. Ergo
simpliciter falsum, quod cognitio Men¬
tis sit rerum nuda cognitione difficilior,
aut postponenda ideo. Quippe omnes
sunt nobis aequaliter ignotae. Quia en¬
tium quorumcunque quidditas, est eo¬
rum veritas praecisa, clausa versus nos
& patens ad Infinitum. Idcirco ad state¬
ram dimensa rerum est cognitio. Omnes
res corporeae, sunt Menti nostrae primariò
extraneae, ac peregrinae. Ideoque re¬
motiores à mente, quam mens à semet¬
ipsa. Quinetiam caetera, non nisi per
mentem, & prius in mente, sunt cogno¬
scenda. Proinde enim rerum quarumcun¬
que cognitio, est tantum quaedam obser¬
vatio, unde formamus discursus, pro
cujusque capacitate. Quare etiam omnis
ejusmodi observatio, hincque petitus dis¬
cursus, utcunque politus, est tantum à
posteriori, longéque minus illustratus,
quàm sit observatio habita de mente.
(6) Quippe quis unquam mortalium novit,
quid sit aqua? quae tamen creatorum est
maximè obvia, aperta, visibilis, & translu¬
cida? Tantum enim de ea scit rusticus,
vel Idiota, quantum Philosophus. Nempè
aequaliter illam concipiunt, per observa¬
tionem sensuum: quod sit corpus grave,
liquidum, humidum, digito cedens, flui¬
dum, amotoque digito se recludens, ca¬
loris susceptivum, extenuabile in vapo¬
rem. (7) Nemo tamen novit internam aquae
quidditatem, vel quare liquida sit, aut
humida. Perinde videlicet scimus men¬
tis circumstantias, vitales, & intellectua¬
les, quaeque suum hoc ergastulum dispo¬
nunt in varias alterationes; producuntque
non rarò aliquid seminaliter extra suum
concretum. Qualiter dum praegnantis
appetitus, producit cerasum in foetum
suum, quotannis efflorescens. Quod
etiam adhuc plus de anima scimus, quam
de aqua, est quod per fidei revelationem
scitur. Videlicet quod mens sit substan¬
tia spiritualis, incorporaliter etiam per
se subsistens, immortalis, vivens, ad ima¬
ginem Dei condita, immediatè per ipsum
Deum, dans sensum organis, ut & mo¬
tum; quaeque separata a corpore, sentit
absque organis pro nutu, potens etiam
movere extra se, & coërcita corpore,
producere potest ens extra se (ut de prae¬
gnante iam ostensum est) intelligens,
etiam volens, ac memorans, etc. Qua¬
rum proprietatum & functionum obser¬
vationes, longè fortiores sunt, quàm sit
aquae cognitio. Alioqui res omnes, at¬
que singulae, intrinseca intellectione,
nobis aequè sunt ignotae ac imperviae.
Quod autem seduxit Anteriores existi¬
mando aquae cognitionem faciliorem es¬
se, quàm mentis, processit ab opinione,
(8) Quod visibile necessariò sit notius invi¬
sibili. Sed non distinxerunt notionem
observationis, à cognitione interna quid¬
ditatis, iuxta quam res cunctae nobis
aequaliter sunt ignotae. Nesciverunt in¬
quam, quod cognitio observationis non
introducat intellectum, in rei quiddita¬
tem: sed tantum erigat scientiam puta¬
tivam. Alioqui namque Intellectus, cau¬
sas anteriores in essentia perciperet.
Tum etiam à simplicitate aquae sunt de¬
ceptae. Quam simplicitatem cum unitate
cognitionis, nobis ignotae, confuderunt.
Dum interim mentis observationes sint
numero plures, atque foecundiores, qua¬
rum cujusque proprietas negat cogni¬
tionem à priori: putarunt idcirco, plu¬
res impossibilitates in mentis cognitione
subesse, quàm in corporis simplicis. Ad¬
eoque tam solus numerus in mente, quam
visualis frequentia corporum, difficulta¬
tem
Yy