855
354 DE ANIMAE NOSTRAE
(1) Iudaei antiquitus, mox atque
cessabant miracula, statim
ad Idololatriam, & Idolo¬
maniam rapiebantur. Saecu¬
lum autem modernum ver¬
pis sceleratius, sponte sensim labitur in
Atheismum. Laici enim peccatis quoti¬
dianis exsecrabiliter obvoluti, nedum
Deum, omnis boni fontem, invisibilem
negligunt; sed & aliquot oppignorati
Ecclesiae, in medio nostri peccata populi
comedentes, Deum, irrident, nihilque
illi se debere protestantur. Quia nil cre¬
dunt. (2) Existimantes merum phantasma
politicum, ipsam fidem, adeoque omnes
religiones esse indifferentes: quippe
quas credunt tantum ad coërcendos po¬
pulos subter legem civilem vivendi, in
troductas: illasque proinde ubivis ferè
locorum esse diversas, & aequè justas, sta¬
tutorum Principum, sive consuetudinum
receptarum jure, promulgatas. Aliàs
namque fore liberum, quidlibet credere,
ac facere, nisi inde hominum perirent
commercia. Illi enim qui haec credunt, &
effutiunt, quod suis nefariis abusibus ipsi¬
met Sacerdotes & religiosi clam profi¬
tentur. Putantes ad fundum veritatis per¬
tigisse, se gloriantur ingenia politissima,
ac sublimata, & ideo reliquos probos sub¬
fide, spe, & charitate gratiam Dei implo¬
rantes, rident ceu simplices, ac penè fa¬
tuos, seque frustra ut assum piscem tor¬
rentes. Perguntque indies in pejus, exci¬
tante eos diabolo, qui circuit tanquam
Leo rugiens, quaerens assiduè quem de¬
voret. (3) Potissimum autem Atheismos fo¬
vent mala quorundam exempla, concio¬
nantium & iurantium voluntariam pau¬
pertatem, obedientiam, humilitatem &
charitatem: qui tamen sunt penitus extrae¬
humilitatem, charitatem, prorsus ambi¬
tiosi, invidi, & avari, opibus effluunt, se¬
ctantur proprias commoditates, ut nedum
venter, sed ipsimet toti sint Deus sibi. Si¬
quidem sub hypoc risi eleemosinas paupe¬
tibus destinatas atque destinandas, in se
detorquent. Sic ut illorum vita, in deri¬
sum religionis detorta, etiam iudiciosio¬
res, & debiliores ideò in Atheismum prae¬
cipitarit. Hanc autem erroris utrimque
amentiam, quandoque reformabit S. Spi¬
ritus, qui solus potest intestinas sordes
ab Ecclesia sua abstergere, & everrere.
(4) Denique Atheismum confirmavit, in¬
trans in malevolam istam animam ipsa
Scriptura, quae alias movere deberet ad
filialem erga Deum obedientiam, & amo¬
rem debitum, obliquo sensu abripitur.
Argumentantur enim primùm disjuncti¬
ve; ac mox inde copulativè concludunt
pro Atheismo. (5) Ajunt nempe, Biblia pro¬
fitentur unicum, atque aeternum numen
omnipotens, & immutabile. Igitur vel
Chronica Bibliorum, sunt merae Ebraeo¬
rum fabulae; vel numen, quod hodiè
Christiani adorant, vel Turcae, est longè
aliud à Iudaeorum Deo. Nam si arborem
à fructibus, & hominem ab operibus, co¬
gnoscere, sit aequivocum etiam numen,
quod Christiani cum Turcis, unà cum lu¬
daeis unicum, jugiter immortale perseve¬
rans adorant & credunt, à suis operibus,
seque dignis cognoscendum, atque cre¬
dendum erit. Etenim quotquot hostes o¬
lim in populum Israelis irruisse legun¬
tur: pauco fuere numero strati, conster¬
natisque terrore animis, mutuave caede¬
sunt interfecti. Quantumvis eorundem
castra, instar locustarum numerosa, & Ca¬
meli eorundem innumerabiles, tanquam
arena litoris: attamen panico terrore
ululantes aufugiunt à ter centum bucci¬
nantibus Ebraeis: seseque subinde mu¬
tuo trucidant gladio, sic ut non fuerit su¬
perstes, qui universam illam stragem do¬
mi denunciaret. Imò citra pugnantium o¬
pem, unicus Angelus 180 millia unico¬
que gladio morte peremit. Etenim si ve¬
ra sint, quae ibidem leguntur, & coluntur:
sitque hodie, idem quod olim, & aequè
potens numen: deberet Christianos (iam
suos) aequè potenter iuvare contra suos
hostes, quibus obsidentur, & subjugantur
indies.