855
IMMORTALITATE. 355
indies. Cessat namque hodie publica Ido¬
lolatria, olim in depressionis causam ac¬
cusata: agiturque hodie causa ipsius nu¬
minis: si ejusdem sponsa Ecclesia, & Sa¬
cramenta sui corporis vituperose concul¬
centur, jugeque Sacrificium suspenditur,
atque magno opprobrio irridetur. Quo¬
rum amborum disjunctivum utut suma¬
tur, saltem convincit, antiquum istud nu¬
men defecisse modo, in esse, & potestate,
novumque, vel quod modo adorant Chri¬
stiani (quorum tam numinum quàm cre¬
dentium sunt toto orbe magna dissidia, so¬
invicem hostiliter demolientia) non sit ae¬
què potens, vel aequè benignum suis fide¬
libus, atque fuit pristinum suo olim Is¬
raeli: quoniam hodie amplius non ap¬
parent Angeli, gladii: nec amplius mu¬
tua sese trucidant caede ingentia castra.
Ut neque territi ejulando aufugiunt à
Christianis armatis, in curribus, equita¬
tui, & machinis igneis: concluduntque hinc
Athei nostri, deceptos vivere, quotquot
immortale, & omnipotens, id est, numen
credunt. Atque inde subsequenter ulte¬
rius rectè inferunt. Si numen aliquod
tandem intercidat, vel deficiat: multo
magis mens hominum, parentibus caducis
prognata. Haec enim sunt, quae Christi po¬
pulum primò ad divini cultus negligen¬
tiam, ac tandem ad apisticum Athei¬
smum abducunt: postquam diabolus ani¬
madvertit Idololatriam, atque deastro¬
rum multiplicitatem, apud iudiciosos,
tanquam laxa ac frivola sperni media,
quibus populum in suum alliciat hamum:
subtilius hoc rete Atheismi sparsit, nume¬
rosioremque praedam collegit. (6) Quem
Atheismum futurum, Deus praedixit per
Prophetas servos suos. "Dixit insipiens in
corde suo, Non est Deus. Corrupti sunt" Athei,
"& abominabiles facti sunt in iniquitatibus
non est qui faciat bonum. Deus de Coelo prospe¬
xit super filios hominum, ut videret, si est in¬
telligens, aut requirens Deum." Dixit nempe
Atheus in corde suo. Si viderem Deum,
Angelum, vel cacodaemonem, imò, vel
spiritum hominis: crederem utique illos
esse. Sed nolo credere, quae non video,
vel audio, quaeque mihi insueta, ideoque
incredibilia videntur. Sed sentio cum
Aristotele, quod omnis scientia, omnis¬
que doctrina intellectiva, tantum è prae¬
exsistente sensuum cognitione fiat. Cui re¬
spondet diabolus. Bonum est se sic mane¬
re. Et dicit Deus. Qui enim videre ad
hoc optat, ut credere possit, iam est pecca¬
ti reus. In animam autem peccati ream
non intrat Spiritus veritatis; atque idcir¬
co non convenit, quod videas, quae vi¬
dere optas, ut credas. Nec est enim pec¬
catum medium pro acquisitione fidei.
Blasphemum atque impium est judicium,
negasse Deum, vel Diabolum: eo quod
ipsi non sit permissum vidisse alterutrum,
quorum neuter est visibilis, nisi in forma
arrepta. (7) Cariosum denique, ac puerile est
argumentum; Non praestat Deus Chri¬
stianis hodie, quae olim praestitit quando¬
que Iudaeis: ergo non est idem qui olim,
vel minutus est à pristina potestate. Si
quidem res, non tam à posse, quam à velle
divino, mutatur. Cur autem non velit
modo, quae olim voluit, Nostrum non
est, à Deo, sui arbitrii rationem percon¬
tari. Stultumque ideo argumentum, Non
facit modo Deus, quae olim: ergo non
potest. Exiguus erat populus Ebraeus,
ex quo Christus surgere debebat, eratque
hostibus populus ille undequaque cin¬
ctus, quique nisi brachio Dei extento
continuoque velut suffultus miraculo, mox
in rapinam victori cessisset annihilatus.
Vnde tamen Messiam surgere decretum
erat. Sed Christianorum longè alia sors
est, & lex. Populus enim Isracliticus
in duritia cordis, gratiam Dei ab affluen¬
tia opum, prolium, foecunditate fru¬
ctuum, eorumque pacifica possessione
metiebatur. Nos autem novimus, neces¬
saria fore scandala, in Ecclesia, tribula¬
tiones quoque utut magnas: non con¬
dignas tamen exspectationibus venturi
saeculi. Itemque Deo sic placitum, ut pro¬
pter
Yy 3